PL 32, col. 73

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

in publica concione, quam Carthagine habuit, fassus
est se hac potissimum in urbe malam duxisse vitam,
fuisseque aliquando ex iis quos dicit Apostolus
stultos et incredulos, et ad omne opus bonum
reprobos [Enarr. in Psal. 36, serm. 3, n. 19] .
3. Attamen iis concupiscentiae sordibus inquinatus,
elegans atque urbanus adolescens videri volebat, insita
nimirum virtuti pulchritudine tanta, ut qui eam
minime colunt, ejus speciem prae se ferre omnium
maxime ambiant. Foedus atque inhonestus, inquit, elegans
et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate [Conf.
lib. 3, cap. 1, n. 1] . Erat certe ad omnem urbanitatem
natura compositus, adeoque tum etiam cum eloquentiae
studebat Carthagine, turpi licet amore captus,
honestatis cultor nihilominus habebatur. Cujus extat
illustre testimonium Vincentii apud eamdem civitatem
Rogatistarum episcopi, in iis litteris quas ad Augustinum
jam pariter episcopum dedit, ubi eum laudat
in haec verba: Cum optime noverim te longe adhuc a fide
christiana sepositum, et studiis olim deditum litterarum,
quietis et honestatis fuisse cultorem [Inter August.,
Epist. 93, n. 51] . Enim vero non ita pudorem exuerat
adolescens, ut vago eum ac promiscuo amore passim
contaminari liberet; sed profecto in immoderata libidine
quemdam modum tenuit, eo contentus, quod tum
in homine nondum christianam religionem professo
haud indecorum videretur: uni siquidem concubinae
adhaerens, tori fidem illi non imparem conjugali servabat.
Quam primo anno suae apud Carthaginem peregrinationis
assumptam, nonnisi Mediolani passus
est a se divelli, cum ad uxorem ducendam animum
adjecisset. Illa vero in Africam reversa perpetuae continentiae
voto se obstrinxit [Conf. lib. 6, cap. 15, n. 25] .
Sua nihilominus infelicitate experiebatur Augustinus
quid sit discriminis inter sacrum conjugii foedus, quod
sobolis suscipiendae causa initur, et libidinosi amoris
pactum, ubi proles etiam contra parentum votum nascitur,
quamvis jam nata vel ab invitis amorem extorqueat.
4. Anno suae in dicta urbe peregrinationis forte secundo
sustulit ex ea filium, cui nomen fuit Adeodato.
Nam ipsum anno trecentesimo septuagesimo secundo
natum esse, decimum octavum aetatis annum agente
Augustino, vel ex eo constat, quod anno trecentesimo
octogesimo septimo quo ipsis Paschalibus feriis fuit
sacris christianis initiatus, annorum erat ferme quindecim
[Ibid., lib. 9, cap. 6, n. 14] .
5. Augustinus nihil in eum contulisse se, praeter delictum
agnoscit. Verum praeclaris eum donis cumulaverat
Deus, et adeo praecoci ditaverat ingenio, ut decimum
quartum aut decimum quintum annum agens, permultis
gravibus et doctis viris jam tum antecelleret. Jam inde
ab anno trecentesimo octogesimo sexto optimae spei
puer patri videbatur. Eum ad erudita illa colloquia, quae
cum amicis habere consueverat, jam tum admittebat.
Cumque aliquando quaereretur, quisnam Deum in se
possideret, et suam quisque super ea re sententiam
protulisset; pronuntiavit Adeodatus eum esse, qui spiritum
immundum non haberet. Quod pronuntiatum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.