PL 32, col. 74

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

Monnica responsis aliorum omnium praetulit. Quaerenti
postridie Augustino explanationem illius sententiae,
quam fortasse aliquanto sereniore et purgatiore spiritu
puer dixisset: Is mihi videtur, respondit, immundum
spiritum non habere, qui caste vivit. Cum instaret
pater, quem castum vocaret, eumne qui nihil peccaret,
an qui ab illicito tantum concubitu temperaret:
Quomodo, inquit, castus potest esse, qui ab illicito tantum
concubitu abstinens sese, caeteris peccatis non desinit
inquinari? Ille est vere castus, qui Deum attendit,
et ad ipsum solum se tenet. Quod Augustino sic placuit,
ut ipsissima pueri verba perscribenda censuerit [De
Beata vita, nn. 12, 18] . Testatur pariter, ea quae in
libro de Magistro inseruntur ex Adeodati persona,
illius sensa esse omnia, quamvis tum decimum sextum
solummodo annum ageret. Addit plura se in hoc
puero admiratione digniora expertum, sibique horrori
fuisse illius ingenium [Conf. lib. 9, cap. 6, n. 14] . Sacramento
regenerationis initiatus est una cum Augustino
patre, qui filium sibi in gratia Christi coaevum
in societatem susceptae a se vitae sanctioris assumpsit,
quo eum christianae disciplinae praeceptis magis ac
magis imbueret. Monnicae morienti apud Ostia Tiberina
adfuit Adeodatus: cumque illa supremum spiritum
efflavisset, repentino doloris impetu exclamavit
in planctum; sed astantium verbis statim coercitus
tacuit [Ibid., cap. 12, n. 29] . Remigrante in Africam
patre trajecit quoque filius: hic siquidem partes suas
sustinet in libro de Magistro, quem in Africa edidit
Augustinus. Illum in adolescentia coelo jam maturum,
terris praemature Deus abstulit. Hinc pater: Securior
eum, inquit, recordor, non timens quidquam pueritiae, nec
adolescentiae, nec omnino homini illi [Ibid., cap. 6,
n. 14] ; quod scilicet illum suscepti Baptismatis sanctitatem
nunquam violasse, animo reputaret.
CAPUT V.
1 Augustinus patre orbatus alitur Carthagine sumptibus
matris, et ope Romaniani. 2 Lecto Ciceronis Hortensio,
sapientiae studio incenditur. 3 Scripturas sacras ob
demissiorem stilum fastidit. 4 Aristotelis categorias et
omnes artes liberales suopte ingenio percipit.
1. Jam inde ab anno aetatis suae decimo septimo,
qui quidem numerabatur a reparata salute trecentesimus
septuagesimus primus, Augustinus patre orbatus
erat: magnum adolescenti damnum, quo in apertam
studiorum, atque adeo fortunarum, jacturam adductus
esse videbatur. Attamen (quae erat Monnicae animi
magnitudo) mater in filii profectus sollicite intenta,
illum quibus potuit modis Carthagine alere perseveravit:
indeque ille maternis mercedibus emptam filii
esse eloquentiam dicit [Conf. lib. 3, c. 7, n. 7] . Suppeditavit
tunc quoque sumptuum partem Romanianus,
qui luctuosam eximii adolescentis orbitatem benevolentia,
consiliis, facultatibus sustentare solarique non
destitit. Tu patre orbatum, ait Augustinus, amicitia consolatus
es, hortatione animasti, ope adjuvisti [Contra
Academicos, lib. 2, n. 3] .
2. Annum aetatis undevigesimum attigerat, anno

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.