PL 32, col. 75

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

Christi trecentesimo septuagesimo tertio, cum juxta
receptum discendi ordinem in Ciceronis librum pervenit,
qui Hortensii nomine inscriptus, hortationem
ad sapientiam continebat [Conf. lib. 3, cap. 4, n. 7;
lib. 6, cap. 11, n. 18; Soliloq. lib. 1, n. 17] . Etsi
vero in eo libro summa eloquentia cum admirabili
eruditione conjuncta esset; non eo tamen legebatur
ab Augustino, ut verborum lenocinia aucuparetur,
sed abjecta sermonis cura in res solummodo atque
sententias animum intendebat. Ejus ergo libri lectione
tanto sapientiae desiderio flagrare coepit, ut prae illa
cupidine spes omnes mortales abjiceret, fastidiretque:
surgere jam coeperat ut rediret ad Deum. Quomodo,
ait, ardebam, Deus meus, quomodo ardebam revolare à
terrenis ad te? Hoc uno illius flamine defervescebat,
quod Christi nomen in illa Ciceronis exhortatione non
exstaret. Quoniam hoc nomen, inquit, secundum misericordiam
tuam, Domine, hoc nomen Salvatoris mei
Filii tui in ipso adhuc lacte matris, tenerum cor meum
praebiberat, et alte retinebat; et quidquid sine hoc nomine
fuisset, quamvis litteratum et expolitum et veridicum,
non me totum rapiebat [Conf. lib. 3, c. 4, n. 8] .
3. Quamobrem instituit animum adjicere ad Scripturas
sacras, ut quales ipsae essent, exploraret. Sed
hic illum offendit impervia illa magnis et altis spiritibus
simplicitas, indigna, se judice, quae Tullianae dignitati
compararetur. Neque vero is tum erat, qui ad
eam animi modestiam, quâ patet ad illas aditus, demitti
posset. Dedignabatur esse parvulus, et turgidus
fastu sibi ipse grandis videbatur [Ibid., c. 5, n. 9] .
4. Quanto majore ingenii solertia et sagacitate scientias
omnes percipiebat citra ullam magistri operam,
tanto proniore in arrogantiam impetu ferebatur. Annos
ferme viginti natus in Aristotelis categorias incidit,
quas à rhetore Carthaginensi magistro suo, aliisque
qui docti habebantur, tanta verborum pompa
commendari audierat, ut eas tanquàm quid magnum
et divinum legere peroptaret: sed has tamen cum
solus legisset, adeo plene intellexit, ut postquam cum
illis qui easdem a peritissimis magistris, cum voce,
tum figuris in pulvere depictis expositas vix didicerant,
sermonem contulisset, aliud nihil ab eis quam
quod ipse suopte ingenio cognovisset, acceperit. Ex
hac tamen lectione non leve dispendium passus erat,
ob falsam Dei speciem quam animo imbibit. Procedente
tempore legit pariter omnes artium liberalium
libros, quotquot in illius manus venerunt; et quidquid
de facultate dicendi et disserendi, quidquid de
geometricis rebus, quidquid de musicis et de numeris
legere potuit, per seipsum, facili negotio, nullo hominum
tradente intellexit. Quapropter non sentiebat
illas artes vel ab studiosis quibusque ac ingeniosis
difficillime percipi, nisi cum easdem illis conabatur
exponere; atque erat ille excellentissimus in eis, qui
ipsum exponentem non tardius sequeretur. Scis tu,
inquit, Domine Deus meus, quia et celeritas intelligendi,
et dispiciendi acumen, donum tuum est: sed non inde
sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem
magis valebat [Ibid., lib. 4, cap. 16, n. 28-30] .
CAPUT VI.
1 In Manichaeorum haeresim delabitur. 2 Complures ex
familiaribus suis in eam pellicit. 3 In auditorum gradu
sese apud Manichaeos continet. 4 Novem annos totos
illos audit. 5 Filii sui casum deflet Monnica, et de
ejus salute bene sperare divinitus jubetur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.