PL 32, col. 76

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

1. Augustinum jam sapientiae vehementer cupidum
utque eam adipisceretur, quo se verteret nescientem,
interceperunt Manichaei, genus hominum superbe delirans,
carnale ac loquax, caetera vero speciem pietatis
prae se ferens [Conf. lib. 3, c. 6, n. 10] . Portentosas
horum haereticorum seu magis incredibiles delirationes,
quae satis ex sancti doctoris adversus eos
lucubrationibus compertae sunt, referre hic nihil interest:
sed quod ad susceptum negotium attinet,
quibus illi artibus adolescentem excellenti ingenio
praeditum pellexerint, implicuerintque sua haeresi ac
societate, juvabit ipsomet narrante cognoscere. In
primis vero lenocinabantur animis multa pollicitatione
docendae veritatis, catholicam Ecclesiam eo maxime
nomine criminantes, quod fidem imperaret, non doceret.
Ea vel sola spe delusum se testatur Augustinus,
eo quod veri inveniendi cupidus esset, et quod
insito animi tumore ceu aniles fabulas computaret
quaecumque ratione non constitissent. Quid enim me
aliud, inquit, cogebat annos fere novem, spreta religione
quae mihi puerulo a parentibus insita erat, homines illos
sequi ac diligenter audire; nisi quod nos superstitione
terreri, et fidem nobis ante rationem imperari dicerent,
se autem nullum premere ad fidem, nisi prius discussa
et enodata veritate? Quis non his pollicitationibus illiceretur,
praesertim adolescentis animus cupidus veri, etiam
nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus
superbus et garrulus: qualem me tunc illi invenerunt,
spernentem scilicet quasi aniles fabulas, et ab eis
promissum, apertum et sincerum verum tenere atque
haurire cupientem [De Utilitate credendi, n. 2] ? Haud
levior erat ad haeresim illecebra species pietatis ac
decus insigne continentiae, quod falso prae se ferebant
Manichaei, in quorum ore laquei diaboli, et viscum
confectum commixtione syllabarum nominis tui et Domini
Jesu Christi, et Paracleti consolatoris nostri Spiritus
sancti. Haec nomina non recedebant de ore eorum, sed
tenus sono et strepitu linguae; et caeterum cor inane veri.
Et dicebant, Veritas, et veritas: et multum eam dicebant
ipsi Augustino, et nusquam erat in eis [Confes.
lib. 3, c. 6, n. 10] . Nempe haec fere insita est nostris
animis opinio, virtutem veritatemque magna inter se
necessitudine devinciri, neque hanc inde abesse, ubi
castimoniae virtus eluceat. Hinc Augustinus scribit
duas maxime esse illecebras Manichaeorum, quibus
decipiuntur incauti, ut eos velint habere doctores;
altera, cum vitae castae ac memorabilis continentiae
imaginem praeferunt; altera, cum Scripturas reprehendunt,
vel quas male intelligunt, vel quas male intelligi
volunt [De Moribus Eccl. cath. lib. 1, n. 2] .
Commovebant sane ejus animum etiam quae adversum
Christi Domini genealogiam a Matthaeo et Luca descriptam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.