PL 32, col. 755
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Confessions 8.0
nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi civi et
grammatico subdoceret, vehementer desideranti et familiaritatis
jure flagitanti de numero nostro fidele adjutorium,
quo indigebat nimis. Non itaque Nebridium
cupiditas commodorum eo traxit: majora enim posset
si vellet de litteris agere; sed officio benevolentiae
petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus
et mitissimus. Agebat autem illud prudentissime,
cavens innotescere personis secundum hoc saeculum
majoribus, devitans in eis omnem inquietudinem
animi, quem volebat habere liberum et quam multis
posset horis feriatum, ad quaerendum aliquid, vel
legendum vel audiendum de sapientia.
14. Quodam igitur die, non recolo causam qua erat
absens Nebridius, cum ecce ad nos domum venit ad
me et Alypium Pontitianus quidam civis noster in
quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio
quid a nobis volebat. Et consedimus ut colloqueremur;
et forte supra mensam lusoriam quae ante nos erat,
attendit codicem, tulit, aperuit, invenit apostolum
Paulum, inopinate sane: putaverat enim aliquid de
libris quorum professio me conterebat. Tum vero arridens,
meque intuens, gratulatorie miratus est quod
eas et solas prae oculis meis litteras repente comperisset.
Christianus quippe et fidelis erat, et saepe tibi
Deo nostro prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis
orationibus. Cui ego cum indicassem illis me
Scripturis curam maximam impendere, ortus est
sermo, ipso narrante, de Antonio Aegyptio monacho,
cujus nomen excellenter clarebat apud servos tuos;
nos autem usque in illam horam latebat. Quod ille
ubi comperit, immoratus est in eo sermone, insinuans
tantum virum ignorantibus, et admirans eamdem
nostram ignorantiam. Stupebamus autem audientes
tam recenti memoria, et prope nostris temporibus
testatissima mirabilia tua in fide recta et catholica
Ecclesia. Omnes mirabamur, et nos quia tam magna
erant, et ille quia inaudita nobis erant.
15. Inde sermo ejus devolutus est ad monasteriorum
greges, et mores suaveolentiae tuae, et ubera deserta
eremi quorum nos nihil sciebamus. Et erat
monasterium Mediolani plenum bonis fratribus, extra
urbis moenia, sub Ambrosio nutritore; et non noveramus.
Pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos
intenti tacebamus. Unde incidit ut diceret nescio
quando se et tres alios contubernales suos, nimirum
apud Treveros, cum imperator pomeridiano Circensium
spectaculo teneretur, exisse deambulatum in
hortos muris contiguos; atque illic ut forte combinati
spatiabantur, unum secum seorsum, et alios duos itidem
seorsum pariterque digressos: sed illos vagabundos
irruisse in quamdam casam, ubi habitabant
quidam servi tui, spiritu pauperes, qualium est regnum
coelorum [(Matth. V, 3)] , et invenisse ibi codicem in
quo scripta erat vita Antonii. Quam legere coepit unus
eorum, et mirari, et accendi, et inter legendum meditari
arripere talem vitam, et relicta militia saeculari