PL 32, col. 766
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Confessions 9.7 · The Confessions 9.6 · The Confessions 9.8
ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu, Domine,
quem potat ille, nostri sis memor. Sic ergo eramus
Verecundum consolantes tristem, salva amicitia, de
tali conversione nostra, et exhortantes ad fidem
gradus sui, vitae se licet conjugalis; Nebridium autem
opperientes quando sequeretur, quod de tam proximo
poterat, et erat jam jamque facturus: cum ecce evoluti
sunt dies illi tandem; nam longi et multi videbantur
prae amore libertatis otiosae, ad cantandum de
medullis omnibus, Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum
tuum; vultum tuum, Domine, requiram [(Psal. XXVI, 8)]
.
CAPUT IV. Libri apud Cassiciacum scripti Epistolae ad Nebridium. De ablato repente dolore Dentium acerrimo, dum psalmos pie evolvit.
7. Et venit dies in quo etiam actu solverer a professione
rhetorica, unde jam cogitatu solutus eram.
Et factum est, et eruisti linguam meam, unde jam
erueras cor meum; et benedicebam tibi gaudens, profectus
in villam cum meis omnibus. Ibi quid egerim
in litteris, jam quidem servientibus tibi, sed adhuc
superbiae scholam, tanquam in pausatione anhelantibus,
testantur libri disputati cum praesentibus, et cum
ipso me solo coram te: quae autem cum absente Nebridio,
testantur epistolae. Et quando mihi sufficiat
tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia
tua in illo tempore, praesertim ad alia majora properanti?
Revocat enim me recordatio mea, et dulce
mihi fit, Domine, confiteri tibi quibus internis me stimulis
perdomueris, et quemadmodum me complanaveris,
humiliatis montibus et collibus cogitationum
mearum, et tortuosa mea direxeris, et aspera lenieris;
quoque modo ipsum etiam Alypium fratrem cordis
mei subegeris nomini unigeniti tui Domini et Salvatoris
nostri Jesu Christi, quod primo dedignabatur inseri
litteris nostris. Magis enim eas volebat redolere
gymnasiorum cedros, quas jam contrivit Dominus,
quam salubres herbas ecclesiasticas adversas serpentibus.
8. Quas tibi, Deus meus, voces dedi, cum legerem
Psalmos David, cantica fidelia, et sonos pietatis excludentes
turgidum spiritum; rudis in germano amore
tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus,
matre adhaerente nobis muliebri habitu, virili
fide, anili securitate, materna charitate, christiana
pietate? Quas tibi voces dabam in psalmis illis, et
quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos
recitare, si possem, toto orbe terrarum, adversus typhum
generis humani? Et tamen toto orbe cantantur,
et non est qui se abscondat a calore tuo. Quam vehementi
et acri dolore indignabar Manichaeis; et miserabar