PL 32, col. 765

Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: The Confessions 9.5 · The Confessions 9.4 · The Confessions 9.6

me in hoc quisquam servorum tuorum fratrum
meorum dixerit, quod jam pleno corde militia tua,
passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra
mendacii. At ego non contendo. Sed tu, Domine misericordissime,
nonne et hoc peccatum cum caeteris
horrendis et funereis, in aqua sancta ignovisti et remisisti
mihi?
CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum.
5. Macerabatur anxietudine Verecundus de isto nostro
bono, quod propter vincula sua, quibus tenacissime
tenebatur, deseri se nostro consortio videbat.
Nondum christianus, conjuge fideli, ea ipsa tamen
arctiore prae caeteris compede, ab itinere quod aggressi
eramus, retardabatur: nec christianum esse
alio modo se velle dicebat, quam illo quo non poterat.
Benigne sane obtulit, ut quamdiu ibi essemus, in rure
ejus essemus. Retribues illi, Domine, in resurrectione
justorum, quia jam ipsam sortem retribuisti ei.
Quamvis enim absentibus nobis cum Romae jam essemus,
corporali aegritudine correptus, et in ea christianus
et fidelis factus, ex hac vita emigravit: ita
misertus es non solum ejus, sed etiam nostri, ne cogitantes
egregiam erga nos amici humanitatem, nec
eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili
cruciaremur. Gratias tibi, Deus noster, tui sumus;
indicant hortationes et consolationes tuae: fidelis promissor,
reddes Verecundo, pro rure illo ejus Cassiciaco,
ubi ab aestu saeculi requievimus in te, amoenitatem
sempiterne virentis paradisi tui, quoniam dimisisti
ei peccata super terram, in monte incaseato,
monte tuo, monte uberi [(Psal. LXVII, 16)] .
6. Angebatur ergo tunc ipse; Nebridius autem collaetabatur.
Quamvis enim et ipse nondum christianus
in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut
Veritatis Filii tui carnem phantasma crederet; tamen
inde emergens, sic sibi erat, nondum ullis Ecclesiae
tuae sacramentis imbutus, sed inquisitor ardentissimus
veritatis. Quem non multo post conversionem
nostram et regenerationem per Baptismum tuum,
ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque
continentia tibi servientem in Africa apud suos,
cum tota domus ejus per eum christiana facta esset,
carne solvisti; et nunc ille vivit in sinu Abraham.
Quidquid illud est quod illo significatur sinu, ibi
Nebridius meus vivit, dulcis amicus meus, tuus autem,
Domine, adoptivus ex liberto filius; ibi vivit. Nam
quis alius tali animae locus! Ibi vivit, unde me multa
interrogabat homuncionem inexpertum. Jam non ponit
aurem ad os meum, sed spirituale os ad fontem
tuum; et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate
sua, sine fine felix. Nec sic eum arbitror inebriari

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.