PL 32, col. 764

Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: The Confessions 9.3 · The Confessions 9.2 · The Confessions 9.4

12) multo uberius quam voluerat; et multo charius
atque castius, quam de nepotibus carnis meae requirebat.
LIBER NONUS. Dicit de capto a se consilio rhetoricae professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus advenisset. Tum de suo in Verecundi amici villam secessu, de suo Baptismate, ac de Monnicae matris virtutibus atque obitu, qui, baptizato ipso, incidit in eumdem huncce annum, aetatis videlicet Augustini trigesimum tertium.
CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.

non erat. Et convenerat inter nos ne passim cuiquam
effunderetur; quanquam tu nobis a convalle plorationis
ascendentibus [(Psal. LXXXIII, 6, 7)] , et cantantibus
canticum graduum, dederas sagittas acutas,
et carbones vastatores adversus linguam subdolam [(Psal. CXIX, 3-5)] ,
velut consulendo contradicentem,
et, sicut cibum assolet, amando consumentem.
3. Sagittaveras tu cor nostrum charitate tua, et gestabamus
verba tua transfixa visceribus; et exempla
servorum tuorum, quos de nigris lucidos, et de mortuis
vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae
urebant et absumebant gravem torporem, ne in
ima vergeremus; et ascendebant nos valide, ut
omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare
nos acrius posset, non exstinguere. Verumtamen
quia propter nomen tuum, quod sanctificasti
per terras, etiam laudatores utique haberet votum
et propositum nostrum, jactantiae simile videbatur
non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de
publica professione atque ante oculos omnium sita
ante discedere, ut conversa in factum meum ora
cunctorum insuentium, quam vicinum vindemialium
diem praevenire voluerim, multa dicerent, quod
quasi appetissem magnus videri. Et quo mihi erat
istud, ut putaretur et disputaretur de animo meo,
et blasphemaretur bonum nostrum?
4. Quin etiam, quod ipsa aestate litterario labori nimio
pulmo meus cedere coeperat, et difficulter trahere
suspiria, doloribusque pectoris testari se saucium,
vocemque clariorem productioremve recusare,
primo perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam
pene jam necessitate deponere cogebat, aut
si curari et convalescere potuissem, certe intermittere.
Sed ubi plena voluntas vacandi, et videndi quoniam
tu es Dominus, oborta mihi est atque firmata;
nosti, Deus meus, etiam gaudere coepi, quod haec
quoque suberat non mendax excusatio, quae offensionem
hominum temperaret, qui propter liberos suos
me liberum esse nunquam volebant. Plenus igitur tali
gaudio tolerabam illud intervallum temporis, donec
decurreret: nescio utrum vel viginti dies erant, sed
tamen fortiter tolerabantur; quia recesserat cupiditas
quae mecum solebat ferre grave negotium, et ego premendus
remanseram, nisi patientia succederet. Peccasse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.