PL 32, col. 763
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Confessions 9.1 · The Confessions 9.2 · The Confessions 8.0
quaererem, nec aliquam spem seculi hujus, stans
in ea regula fidei in qua me ante tot annos ei revelaveras.
Et convertisti luctum ejus in gaudium (Psal. XXIX,
1. O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus,
et filius anciliae tuae. Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabo
sacrificium laudis [(Psal. CXV, 16, 17)] . Laudet
te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea
dicant: Domine, quis similis tibi? Dicant, et responde
mihi, et dic animae meae, Salus tua ego sum [(Psal.
XXXIV, 10, 3)]
. Quis ego, et qualis ego? Quid non mali
aut facia mea; aut, si non facta, dicta mea; aut, si non
dicta, voluntas mea fuit? Tu autem, Domine, bonus et
misericors, et dextera tua respiciens profunditatem
mortis meae, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum
corruptionis. Et hoc erat totum nolle quod volebam, et
velle quod volebas. Sed ubi erat tam annoso tempore,
et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento
liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem
leni jugo tuo, et humeros levi sarcinae tuae [(Matth.
XI, 30)] , Christe Jesu, adjutor meus et redemptor
meus? Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus
nugarum! et quas amittere metus fuerat,
jam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim eas a me,
vera tu et summa suavitas: ejiciebas, et intrabas pro
eis omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini;
omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni
honore sublimior, sed non sublimibus in se. Jam liber
erat animus meus a curis mordacibus ambiendi
et acquirendi, et volutandi atque scalpendi scabiem
libidinum; et garriebam tibi claritati meae, et divitiis
meis, et saluti meae Domino Deo meo.
CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.
2. Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose
abripere, sed leniter subtrahere ministerium
linguae meae nundinis loquacitatis; ne ulterius pueri
meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed
insanias mendaces, et bella forensia, mercarentur ex
ore meo arma furori suo. Et opportune jam paucissimi
dies supererant ad vindemiales ferias, et statui
tolerare illos ut solemniter abscederem, et redemptus
a te jam non redirem venalis. Consilium ergo nostrum
erat coram te; coram hominibus autem, nisi nostris,