PL 32, col. 776
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Confessions 9.0
quodam die de contemptu vitae hujus et bono
mortis, ubi ipse non aderam; illisque stupentibus virtutem
feminae, quam tu dederas ei, quaerentibusque
utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus
relinquere: Nihil, inquit, longe est Deo; neque timendum
est ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet.
Ergo die nono aegritudinis suae, quinquagesimo
et sexto anno aetatis suae, trigesimo et tertio
aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore
soluta est.
CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.
29. Premebam oculos ejus, et confluebat in praecordia
mea moestitudo ingens, et transfluebat in lacrymas;
ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant
fontem suum usque ad siccitatem, et in tali
luctamine valde male mihi erat. Tum vero ubi efflavit
extremum spiritum, puer Adeodatus exclamavit in
planctum, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit.
Hoc modo etiam meum quiddam puerile quod labebatur
in fletus juvenili voce cordis, coercebatur et tacebat.
Neque enim decere arbitrabamur funus illud
questibus lacrymosis gemitibusque celebrare; quia
his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium,
aut quasi omnimodo exstinctio. At illa nec
misere moriebatur, nec omnino moriebatur. Hoc et
documentis morum ejus, et fide non ficta, rationibusque
certis tenebamus.
30. Quid ergo erat quod intus mihi graviter dolebat,
nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et charissima
repente disrupta vulnus recens? Gratulabar
quidem testimonio ejus, quod in ea ipsa ultima aegritudine,
obsequiis meis interblandiens, appellabat me
pium, et commemorabat grandi dilectionis affectu
nunquam se audisse ex ore meo jaculatum in se durum
aut contumeliosum sonum. Sed tamen quid tale,
Deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat
honor a me delatus illi, et servitus ab illa mihi? Quoniam
itaque deserebar tam magno ejus solatio, sauciabatur
anima mea, et quasi dilaniabatur vita, quae
una facta erat ex mea et illius.
31. Cohibito ergo a fletu illo puero, Psalterium arripuit
Evodius, et cantare coepit psalmum; cui respondebamus
omnis domus: Misericordiam et judicium
cantabo tibi, Domine [(Psal. C. 1)]
. Audito autem quid
ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosae feminae;
et de more illis, quorum officium erat, funus
curantibus, ego in parte ubi decenter poteram, cum
eis qui me non deserendum esse censebant, quod erat
tempori congruum disputabam; eoque fomento veritatis
mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus
et intente audientibus, et sine sensu doloris