PL 32, col. 81

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

ille febribus, jacuit diu sine sensu in sudore lethali. Et
cum desperaretur, baptizatus est nesciens, me non curante,
et praesumente id retinere potius animam ejus, quod à me
acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. Longe
autem aliter erat; nam recreatus est, et salvus factus. Statimque
ut primum cum eo loqui potui (potui autem mox ut ille
potuit, quando non discedebam, et nimis pendebamus ex invicem),
tentavi apud illum irridere, tanquam et illo irrisuro
mecum Baptismum, quem acceperat mente atque sensu absentissimus,
sed tamen jam se accepisse didicerat. At ille
ita me exhorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et
repentina libertate, ut si amicus esse vellem, talia sibi dicere
desinerem. Ego autem stupefactus atque turbatus,
distuli omnes motus meos, ut convalesceret prius, essetque
idoneus viribus valetudinis, cum quo agere possem quod
vellem. Sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te servaretur
consolationi meae, post paucos dies me absente
repetitur febribus, et defungitur. Quo dolore contenebratum
est cor meum, et quidquid aspiciebam, mors erat.
Et erat mihi patria supplicium, et paterna domus mira
infelicitas; et quidquid cum illo communicaveram,
sine illo in cruciatum immanem verterat. Solus fletus
erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis
animi mei [Confes. lib. 4, n. 7-9] . Pluribus adhuc
acerbissimum dolorem, quo tum perculsus est, prosequitur.
Illum divinitus curari posse non erat nescius;
sed neque voluntas, neque facultas opis implorandae
aderat, quia Deus animo ipsius, cum de eo cogitabat,
non erat aliquid solidum et firmum, sed vanum phantasma
[Ibid., lib. 4, cap. 7, n. 12] . Nimius tandem moeror
eum mutare solum, et Carthaginem redire compulit.
Fugi de patria, inquit. Minus enim eum quaerebant oculi
mei, ubi videre non solebant, atque a Tagastensi oppido
veni Carthaginem [Ibid.] : ubi tempus et amicorum
consuetudo dolorem ipsius sensim mitigarunt [Ibid.,
cap. 8, n. 13] .
3. Nec vero solus de amici morte dolor eum Tagasta
coegit excedere: scribit enim alibi, se illustrioris
professionis gratia Carthaginem remeasse [Contra Academicos,
lib. 2, n. 3] ; sive quod oratoriae artis ibi docendae
studio incitatus sit, cum antea grammaticam
Tagastae traderet; sive quod ejusdem artis professio
Carthagine urbe primaria, quam Tagastae obscuro municipio,
foret honoratior. Initi a se consilii, conceptaeque
spei unum ac solum Romanianum conscium et
participem fecit; qui quidem Romanianus amore patriae
ductus in qua tunc docebat Augustinus, illum
primo ab hac sententia dimovere conatus est; sed ubi
evincere adolescentis cupiditatem ad ea quae videbantur
meliora tendentis, nequivit, ex dehortatore in adjutorem
mira benevolentiae moderatione conversus,
commeatum illi necessarium suppeditavit; et qui ibidem
cunabula et quasi nidum studiorum ejus foverat,
jam volare audentis sustentavit rudimenta [Ibid.] . Venit
itaque Carthaginem rhetoricam illic professurus
[Possidius, in Vita August., c. 1] ; et artem animorum
victricem victus ipse commodi et honoris cupiditate
vendebat [Confes. lib. 4, cap. 2, n. 2] . Haud ita tamen
quaestu et lucro ducebatur, quin prae hoc mallet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.