PL 32, col. 82
Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne
bonos habere discipulos, ut vulgo appellantur boni:
cum consuetam scholasticorum Carthaginensium licentiam
ferre non posset [Ibid., lib. 5, cap. 8, n. 14] . Illos
artis rhetoricae dolos sine dolo docebat, non quibus
innocentem in capitis discrimen adducerent, sed quibus
aliquando nocentem e judiciorum laqueis eximerent
[Ibid., lib. 4, cap. 2, n. 2] . Sic dum in lubrico vacillaret
Augustinus, ipsius fides, quam in illo magisterio
exhibebat, velut in densissimo fumo scintillabat. Nactus
porro est Carthagine nobiles auditores Romaniani
Maecenatis sui filios in primis, Licentium videlicet,
atque ejus fratrem natu, uti videtur, minorem;
siquidem is puer nuncupatur ab Augustino cum Licentio,
utpote paulo aetate provectiore, disputante [Contra
Academ., lib. 2, nn. 16, 19] . Eulogius quoque insignis
rhetor Carthaginensis ad hanc addiscendam artem, quam
in illa civitate circa annum trecentesimum octogesimum
sextum profitebatur, Augustino magistro usum
fuisse reperimus [De Curâ pro motuis gerendâ, n. 13] .
Denique Alypius, qui eidem docenti Tagastae operam
dederat, Carthagine quoque illum audire perseveravit:
tametsi enim verecundia patris sui, cui cum Augustino
forte erat quaedam simultas, aliquantum ejus excipiendis
praelectionibus abstinuerit; nihilo secius in
ejus auditorium veniebat, et eo tantisper audito discedebat
[Confes. lib. 6, cap. 7, nn. 11, 12] . Contigit autem
aliquando, ut Augustinus in exponenda lectione similitudinem
a ludis circensibus ductam adhiberet, arreptaque
occasione, non consulto, huic amentiae deditos
mordaci scommate subsannaret: Alypius ea peste infectus
id in se rapuit, et sibi uni, quod Augustinus de
industria non dixerat, dictum credidit. Id tamen honestus
adolescens non ad ei succensendum, sed ad
eum ardentius diligendum accepit, et a circo deinceps
abstinuit; ac demum a patre reluctante impetravit,
ut Augustino magistro uti sibi liceret: hoc solo
infelix, quod ejus, quam ostentabant Manichaei, continentiae
specie delusus, eorum se superstitione per
id tempus involvit.
CAPUT VIII.
1 Augustinus quam longe abhorret a magia. 2 De Albicerio
ariolo stupendum quidpiam memorat. 3 Astrologiae
judiciariae plus nimio tribuens, ab ea per Vindicianum
et Nebridium avocari non potest. 4 Firminus
eum hoc errore nesciens exsolvit. 5 Libri de Pulchro
et Apto ad Hierium scripti.
1. Priscis litteratorum moribus acceptum erat, ut
proposito publice praemio, coram atque in theatro,
carmine decertarent, adinventa exercitatione ad liberales
artes fovendas, alenda studia, ac praeclara quaeque
ingenia honesta aemulatione acuenda stimulandaque.
Hic ludus solemnis cum esset Carthagine, Augustinus
seu ratione ejus quod capessiverat muneris,
seu ostentandi ingenii aut ventitandae artis causa, ludicrum
illud certamen inire constituit. Hoc secum
meditanti quidam aruspex mandat, quid sibi dare mercedis
vellet, ut se procurante vinceret. Verum Augustinus
foeda illa sacramenta detestatus et abominatus,