PL 32, col. 83

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

respondit, nunquam se, licet corona illa foret aurea
et immortalis, vel muscam victoriae suae gratia necari
permissurum [Conf. lib. 4, cap. 2, n. 3] . Quod ideô dixit,
quia in exsecrandis illis sacrificiis ariolus animalia
necaturus erat, ut hisce impiis honoribus daemones
Augustino suffragaturos invitaret. Attamen hac contempta
superstitione, ingenii viribus coronam agonisticam
reportavit, quam a Vindiciano medico, tum
proconsule, capiti suo non sano impositam fuisse
scribit. Et haec quidem ex narrandi ordine, quem tenet
Augustinus, in illud tempus quo Tagastae docebat,
referenda putaremus, nisi Possidius aperte significaret
eum solam grammaticam Tagastae fuisse professum
[Possidius, in Vita August., c. 1] ; et nisi constaret
Numidiam, in qua sita est Tagasta, non a proconsule,
ut Carthaginem, sed a consulari fuisse administratam.
Accedit illud, quod ejusmodi certamina primariis civitatibus
magis conveniant. Ita videtur Augustinus
prioribus hisce quarti libri Confessionum capitibus
ordine rerum ac temporum minime servato, passim
atque indiscriminatim narrare, quae ipsi acciderunt
ab anno aetatis undevigesimo ad duodetrigesimum
usque, ut ipse innuit initio capitis primi: quorum
pleraque haud dubie contigerunt post ejus reditum
Carthaginem; cujus tamen nulla exstat mentio prius
quam capite libri ejusdem septimo.
2. Vidit in illis annis Carthagine hominem, cui Albicerio
nomen, tanta divinandi solertia celebratum,
ut eam ob causam non solum ab imperita multitudine,
sed etiam ab eruditis viris conveniretur. Quidpiam
inter alia de hoc ariolo memoriae prodit Augustinus,
quod insolentia sua et magnitudine fidem superare
videatur. Nam uno ex Augustini discipulis eum lacessente
ac petulanter rogante ut ediceret Albicerius,
quid ipse qui rogabat secum animo tacitus volveret:
Virgilii versum eum cogitare respondit. Quod cum
inficiari non posset adolescens, perrexit quaerere,
quisnam is versus esset: Albicerius quamvis grammaticae
scholam vix transiens vidisset aliquando, versum
ipsum continuo fidenter et jocunde decantavit.
Flaccianus quoque vir clarissimus, qui proconsulari
munere in Africa functus est, cum de fundo emendo
cogitaret, quaesivit ex eodem Albicerio, possetne initum
a se de re gerenda consilium aperire: ille statim
et negotii genus, et ipsum fundi nomen pronuntiavit;
cum ita esset absurdum, ut vix ejus Flaccianus ipse
meminisset. Flaccianus tamen, alta mente praeditus,
illud divinationis genus deridebat, quod cuipiam abjectissimo
spiritui tribuebat; quo ille afflatus, haec
respondere solitus esset: quippe cum sat acuminis et
subtilitatis insit daemonibus, etiam ad ea quae in memoriam
nostram incurrerint, cognoscenda. Quamobrem
horrabatur eos qui de hoc fatidico loquerentur, animos
ut suos illi divinationi praeferrent, eosque ita roborarent,
ut horum invisibilium aeris spirituum naturam
possent transcendere. Eoque facilius id omne
credi poterat daemonis esse ludibrium, quod non
omnium modo scientiarum imperitissimus erat iste
Albicerius, sed etiam flagitiis atque omni dedecore

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.