PL 32, col. 84

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

infamis; et si quandoque veritati congruenter respondebat,
saepe tamen allucinabatur [Contra Academicos,
lib. 1, nn. 17, 18] .
3. Non perinde ab astrologia, quam judiciariam
vocant, atque a magia abhorrebat Augustinus; quod
illa nullas ad divinandum adhiberet preces, nullas
immolaret hostias, omni cum daemone commercio,
omnique demum superstitioso ritu carere sibi videretur.
Ea propter planos illos, quos olim mathematicos
appellabant, consulere non desistebat: quod tamen
christiana et vera pietas repellit et damnat. Grata erat
haud dubie adolescenti trita illa eorum hominum oratio,
qua pravis cupiditatibus egregie adblandiebantur:
De coelo tibi est inevitabilis causa peccandi; et, Venus
hoc fecit, aut Saturnus, aut Mars: scilicet ut homo sine
culpa sit, caro et sanguis et superba putredo; culpandus
sit autem coeli ac siderum creator et ordinator [Conf.
lib. 4, cap. 3, n. 4] . Atque ut erat ingenio ad omnem
cui sese applicuisset disciplinam prompto expeditoque,
tantum in nugatoria illa divinandi arte profecisse
videbatur, ut veluti peritissimus illius ab curiosis futurorum
eventuum inquisitoribus interdum consuleretur.
Agebat per id tempus Carthagine Vindicianus,
qui pro consule erat, eoque nomine victori Augustino
coronam supra memoratam imposuerat [Ibid., n. 5] ,
vir sagax medicae artis peritissimus, atque in ea nobilissimus,
de quo disertis id verbis affert: Consultus a
quodam, inquit, dolori ejus adhiberi jussit quod in tempore
congruere videbatur; adhibitum sanitas consecuta
est. Deinde post annos aliquot eadem rursus corporis causa
commota, hoc idem ille putavit adhibendum; adhibitum
vertit in pejus. Miratus recurrit ad medicum, indicat
factum. At ille, ut erat acerrimus, ita respondit: Ideo
male acceptus es, quia ego non jussi; ut omnes qui audissent,
parumque hominem nossent, non eum arte medicinali
fidere, sed nescio qua illicita potentia putarent.
Unde cum esset a quibusdam postea stupentibus interrogatus,
aperuit quod non intellexerant, videlicet illi aetati
jam non hoc se fuisse jussurum [Epist. 138, n. 3] . Haec
de Vindiciano Augustinus: qui cum in hujus viri familiaritatem
sese penitius insinuasset, eique suum
erga Genethliacorum libros studium in colloquio
aperuisset, nihil ille reliquum fecit, quo adolescentem
ab ludificatoria arte avocaret; benigne ac
paterne (erat enim vir id temporis admodum aetate
provectus) eum adhortatus, ut ne curam atque
operam rebus utilibus necessariam, vanitati illi frustra
impenderet. Aiebat se quoque inani huic studio
usque adeo jam inde a prima aetate deditum, ut
etiam ex eo quaestum facere deliberaret: verum retecta
ejus artis fraude animum ad medicinam appulisse;
quod indignum judicaret, deludendis decipiendisque
hominibus victum sibi parare: tametsi huic qualicumque
disciplinae percipiendae haud imparem se fuisse
existimaret, qui libros Hippocratis captu longe difficillimos
sine magno negotio legisset, atque intellexisset:
quo magis illi videbatur, Augustinum ea abjicere
debere, ad quae sectanda nulla rei familiaris necessitate
adigeretur; quippe cui praesto esset ars rhetorica, cujus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.