PL 32, col. 85

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

honestissima professione non modo vitam sustentare,
sed et dignitatem augere posset. Atqui ut erat Vindiciani
sermo, sine verborum cultu, vivacitate sententiarum
jucundus et gravis; assiduus intentusque ex
ejus ore pendebat Augustinus, aequis, ut par erat,
auribus excipiens quaecumque ab venerando sene, non
solum monitore, sed, id quod majus est, experto doctore
dicerentur. Sed illud in primis obstabat argumentum,
quominus ab sententia pristina decederet Augustinus:
Quae causa ergo faceret, ut multa inde vera
pronuntiarentur. Diluebat quidem illud Vindicianus
quibus poterat modis, illud quodcumque erat divinationis
in arcanam quamdam vim sortis naturae rerum
inditam refundens. Si enim de paginis poetae cujuspiam
longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis
consulit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret;
mirandum non esse dicebat, si ex anima humana superiore
aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non
arte, sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis rebus
factisque concineret [Conf. lib. 4, cap. 3, n. 5] .
4. Ingerebantur haec ejus animo haud dubie Dei
nutu: sed neque Vindicianus acutus ille senex, neque
Nebridius illi in primis charus, atque, ut ipse habet,
mirabilis animae adolescens, valde bonus et valde cautus,
qui totum illud divinationis genus irridebat, persuadere
illi tum potuerunt, ut hujusce artis studium
abjiceret repudiaretque [Ibid., lib. 7, cap. 6, n. 8] .
Scilicet eum multo amplius movebat eorum auctoritas,
qui ipsam artem tractassent, quam eorum opinio
qui eam criminarentur nullis certis fulti argumentis,
quibus quidem liquido ipsi appareret, temeritate sortis
potius, quam ulla certa ratione, ex siderum positu
conspectuque futura interdum praenuntiari [Ibid., lib. 4,
cap. 3, n. 6] . Haerebant tamen pervicaci licet atque
obfirmato tum animo, sermones Vindiciani, quibus
veluti ad pleniorem imbuebatur inquisitionem, qua
se ipse aliquando errore liberaret: jamque in Nebridii
sententiam flecti coeperat, qui non asseveranter
quidem, sed crebo nihilominus atque identidem dicebat,
non esse ullam artem futura praevidendi, conjecturas
autem hominum habere saepe vim sortis: et
multa dicendo, dici pleraque ventura, nescientibus
eis qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus.
Ac demum Deo aspirante, omni errore casu potius
quam consilio solutum se gratulatur: quod hac occasione
contigit. Firminus vir liberaliter institutus et
eloquentia non mediocriter excultus, astrologiae quidem
parum peritus, percuriosus tamen mathematicorum
consultor, Augustinum tanquam charissimum
convenit, ut eum certis de rebus, quibus in magnam
florentis fortunae spem adducebatur, consuleret quid
ipsi secundum suas constellationes videretur. Non abnuit
quidem Augustinus, quid conjectura auguraretur,
Firmino aperire: subjecit tamen prope jam sibi
esse persuasum, totum illud praedictionis genus merum
esse ac inane ludibrium. Tum ille narravit Augustino
reipsa patrem suum hujusmodi libris inhiasse,
et amicum habuisse eorum non minus studiosum,
tartoque illos harum ineptiarum amore flagrasse, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.