PL 32, col. 90

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

Electos oriebantur creberrimae, objiciebantur ab invicem
crimina, quae ille omnia gemens audiebat, dabatque operam,
ne se ipsos in jurgando incautissime proderent:
prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales
essent, qui tamen inter caeteros vim praeceptorum illorum
subeundam sibi esse putaverunt. Jam de caeteris quid
suspicandum erat, aut quid potius judicandum? Quid
plura? Coacti aliquando murmuraverunt, sustineri illa
mandata non posse: inde in seditionem. Agebat Auditor
causam suam complexione brevissima: Aut illa omnia
esse servanda, aut illum qui talia sub tali conditione
praecepisset, quae nullus posset implere, stultissimum existimandum.
Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius
sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Postea
etiam ipse cessit episcopus, et cum magno dedecore aufugit:
cujus sane cibi praeter regulam clanculo accepti,
et saepe inventi ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter
occultato pecunia copiosa suppeteret. Haec si
falsa esse dicitis, nimis apertis et pervulgatis rebus obsistitis.
Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta,
et iis qui scire voluerint cognitu facillima; intelligitur
quam vera dicere soleant, qui haec vera esse
negaverint [De Morib. Manich., nn. 74, 75] . Non est
dubium quin Auditor ille Manichaeus sit Constantius,
quem Augustinus alibi scribit, Manichaeorum quam
plurimos in domum suam congregasse, ut eos ad implenda
Manichaei praecepta cogeret: quibus illa graviora
viderentur, alios alio fuisse dispersos; qui vero
in his servandis perseverarunt, a caeteris Manichaeis
discessisse, facto schismate, quod quia mattis dormiebant,
Mattariorum appellatum est [Contra Faustum,
lib. 5, cap. 5] . Tandem Constantius iste catholicam
fidem amplexus est, et adhuc superstes erat,
cum Augustinus contra Faustum scriberet circa annum
quadringentesimum quartum.
3. Non flagitiosi tantum Manichaeorum mores offensioni
erant Augustino: sed ipsa quoque doctrina suspicionem
ei praebere coeperat, maxime postquam audivisset
Helpidium adversum eos palam ac publice
Carthagine disputantem, proferentemque aliquot ex
Scripturis argumenta, a quibus Manichaei sese male
expedirent. Respondebant tamen ad ea, ut poterant,
ne causam deseruisse videri possent: sed ipsa eorum
responsio suspicionem augebat, nedum amoliebatur.
Causabantur scilicet, Scripturas Novi Testamenti falsatas
fuisse a nescio quibus codicum corruptoribus,
queis Judaeorum leges Christianis institutis inserere
visum esset. Sed praeterquam quod eam quamcumque
responsionem occulte magis Auditorum suorum auribus
insusurrabant, quam publice promerent; nullum
porro exemplar incorruptum ab iis proferebatur, in
quo quidem non exstarent quae falsi redarguebantur
[Confess. lib. 5, cap. 11, n. 21] . Quamobrem imbecilla
et futilis videbatur illa responsio, non solum Augustino
aut Honorato, sed et omnibus qui paulo majorem
in judicando diligentiam adhiberent, quam turba
credentium [De Utilitate credendi, n. 7] . Minime vero
omnium intelligere poterat, stante Manichaei doctrina,
cur tandem Deus animas in mortalium corpora innumeris
calamitatibus obnoxia detrusisset. Qua difficultate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.