PL 32, col. 91

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

cum sese expedire sectatores illius non possent,
inde se divinitus admonitum scribit, ut ejurato errore,
ad Ecclesiae fidem se converteret [Contra Fortunat.,
disput. 2, n. 37] . Erat istud perpetuum validissimumque
Nebridii argumentum, quod unum errori repellendo
satis erat, si satis animum advertisset. Quaerebat
scilicet acutus adolescens a Manichaeis, quid erat Deo
factura gens illa tenebrarum, quam ex adversa mole
solerent opponere, uti principium mali, si Deus cum
ea pugnare noluisset. Si enim responderetur, aliquid
fuisse nocituram; violabilis Deus et corruptibilis foret:
si autem nihil eam nocere potuisse diceretur,
nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi, ut
quaedam portio et membrum vel proles de ipsa substantia
Dei, anima scilicet, misceretur adversis potestatibus,
et non a Deo creatis naturis; atque in tantum
ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius,
ut a beatitudine in miseriam verteretur, et indigeret
auxilio quo erui purgarique posset [Confess. lib. 7,
cap. 2, n. 3] . Movebat eum praeterea, quod nullam
substantiam malum esse a quopiam audierat. Neque
vero hunc scrupulum ejus animo amoliebatur Manichaeorum
ille antesignanus, qui egregie quaestionem
puerili ea cavillatione dissolvere se putabat: Vellem,
inquiebat ille, scorpionem in manu hominis ponere, ac
videre, utrum non subtraheret manum: quod si faceret,
non verbis, sed re ipsa convinceretur, aliquam substantiam
malum esse; quando quidem illud animal esse substantiam
non negaret. Respondebat ergo, ait Augustinus,
pueriliter pueris. Quis enim meliuscule imbutus et eruditus,
non videat per inconvenientiam corporalis temperationis
haec laedere, ac rursus per convenientiam non laedere,
saepe etiam commoda non parva conferre. Nam si
illud venenum per se ipsum malum esset, eumdem scorpionem
magis priusque perimeret [De Moribus Manich.,
n. 11] . Jamque eo ventum erat, ut placita philosophorum,
queis animum diligenter excoluerat, longissimis
Manichaeorum fabulis non compararet solum, sed et
anteferret [Confess. lib. 5, cap. 3, n. 3] . Videbat scilicet
homo perspicax motuum coelestium causas,
aequinoctiorum, solstitiorum, defectuum denique solis
ac lunae, multo melius a philosophis explicari, quam
a Manichaeo; tametsi is in eam rem copiosissime delirasset
[Ibid., n. 6] . Quamvis enim ea rerum naturalium
cognitio non pertineat ad verae pietatis institutionem:
quod tamen Manichaeus hac in parte fallebatur
sive fallebat, fidem auctoritatemque omnem in reliquis
ei abrogabat. Non dubia quippe exinde suspicio
oboriebatur, eum multo magis in rebus a sensu remotioribus
pertractandis aberrare; neque porro eum
vera sinceraque sapientia instructum esse, qui ea quae
non intellexisset, temere doceret. Quanto vero minus
credi poterat, eum Spiritu divino afflari, aut quod ipse
omnium maxime existimari cupiebat, Spiritum sanctum
auctoritate plenaria personaliter in eo residere
[Ibid., cap. 5, n. 8] , qui in rebus cuique mediocriter
erudito perviis adeo turpiter allucinabatur, ut caecubre
potius quam caligare videretur? Interim ei credere
jubebatar Augustinus, etsi eis rationibus, quas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.