PL 32, col. 92
Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne
et numeris et oculis suis exploratas habebat, neutiquam
cohaererent Manichaei fabulae, imo prorsus ab
eis discreparent. Nondum tamen satis compererat,
utrum etiam secundum Manichaei verba, vicissitudines
longiorum et breviorum dierum atque noctium, et
ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid
ejusmodi in aliis libris legerat, posset exponi [Ibid.,
n. 9] . Quapropter adventum Fausti, qui honestarum
omnium disciplinarum peritissimus et apprime disciplinis
liberalibus eruditus habebatur, ardenti studio
exspectabat [Ibid., cap. 6, n. 10] . Caeteri enim Manichaei
solvendis ejus quaestionibus impares, hunc ipsi
assidue promittebant, cujus adventu collatoque colloquio,
non solum omnes rerum astronomicarum nodi,
sed etiam quicumque, vel istis longe intricatiores,
ipsius animo possent occurrere, planissime expedirentur.
4. Faustus iste gente Afer, civitate Milevitanus
[Contra Faustum, lib. 1, cap. 1] , obscuro et egeno
patre natus [Ibid., lib. 5, cap. 5] , Manichaeorum sectam
amplexus, inter eos episcopi nomen obtinuit [Conf.
lib. 5, cap. 3, n. 3] . Jactabat se dimisisse patrem,
matrem, uxorem, liberos, et caetera omnia, quae lex
evangelica jubet relinquere; aurum et argentum rejecisse,
aes in zonis non habere; se quotidiano contentum
cibo, de crastino non curare, nec esse sollicitum
unde ventrem impleret, aut corpus operiret:
denique se pauperem esse, mitem, pacificum, puro
corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones
et odia sustinentem propter justitiam, praedicabat. At
notior erat Fausti mollities, iis maxime qui Romae
familiariter eo usi essent, quam ut longa confutatione
egeret. Redarguebant scilicet hominis inverecundiam
delicatae illae plumae quibus indormiebat, caprinae lodices
quibus operiebatur, deliciarum denique affluentia
omnis, qua non modo Mattariorum severiorem disciplinam,
sed etiam domum patris sui hominis pauperis
Milevitani fastidire videbatur. Nunc quod attinet ad
eam partem vanae commendationis, qua se ob praestitum
veritati patrocinium, persecutiones et odia sustinuisse
gloriabatur; dissimulari quidem non potest,
pios aliquot viros haereseos actionem illi intendisse,
eoque nomine in jus vocatum, convictumque aut confessum,
mitissima pro meritis poena, eis ipsis qui vocaverant
Catholicis intercedentibus, in quamdam insulam
sententia proconsulis Africani cum nonnullis
suis gregalibus deportatum esse, unde non multo
post, ut erat solita per id tempus erga damnatos indulgentia
principum, revocatus fuit [Contra Faustum,
lib. 5, capp. 1, 5, 7, 8] . Et haec quidem contigisse
videntur ad annum trecentesimum octogesimum sextum,
cum ingens Manichaeorum multitudo coram Messiano
proconsule causam dicere jussa est, atque, uti
videri potest, ab eo damnata.
5. Ut Faustus ob mores suos prae caeteris non eminebat;
sic aliis Manichaeis doctrina et eruditione superior
non erat. Nam omnium liberalium disciplinarum,
praeterquam grammaticae, rudis atque expers
erat; eamque ipsam, in qua excellere videbatur, non