PL 32, col. 960
De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
perducat? hujus generis tamen plerique nondum longius
evagati, quibusdam non ita gravibus molestiis reducuntur.
Hi sunt homines, quos cum vel lacrymabiles
tragoediae fortunarum suarum, vel inanium negotiorum
anxiae difficultates, quasi nihil aliud habentes
quod agant, in libros doctorum sapientissimorumque
hominum truserint, in ipso quodammodo portu evigilant,
unde illos nulla maris illius promissa nimium
falso ridentis excludant. Est autem genus inter haec
tertium eorum, qui vel in ipso adolescentiae limine,
vel jam diu multumque jactati, tamen quaedam signa
respiciunt, et suae dulcissimae patriae, quamvis in
ipsis fluctibus recordantur: et aut recto cursu in nullo
falsi, et nihil morati, eam repetunt; aut plerumque
vel inter nubila deviantes, vel mergentia contuentes
sidera, vel nonnullis illecebris capti, bonae navigationis
tempora differentes, errant diutius, saepe etiam
periclitantur. Quos item saepe nonnulla in fluxis fortunis
calamitas, quasi conatibus eorum adversa tempestas,
in optatissimam patriam quietamque compellit.
3.
His autem omnibus, qui quocumque modo ad
beatae vitae regionem feruntur, unus immanissimus
mons ante ipsum portum constitutus, qui etiam magnas
ingredientibus gignit angustias, vehementissime
formidandus, cautissimeque vitandus est. Nam ita
fulget, ita mentiente illa luce vestitur, ut non solum
pervenientibus, nondumque ingressis incolendum se
offerat, et eorum voluntatibus pro ipsa beata terra
satisfacturum polliceatur; sed plerumque de ipso
portu ad sese homines invitat, eosque nonnunquam
detinet ipsa altitudine delectatos, unde caeteros despicere
libeat. Hi tamen admonent saepe venientes,
ne aut occultis subter scopulis decipiantur, aut ad se
ascendere facile putent; et qua sine periculo ingrediantur
propter illius terrae vicinitatem, benevolentissime
docent. Ita cum eis invident vanissimam gloriam,
locum securitatis ostendunt. Nam quem montem
alium vult intelligi ratio propinquantibus ad philosophiam
ingressisve metuendum, nisi superbum studium