PL 32, col. 959

De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Triduanas hic liber complectitur disputationes Theodoro nuncupatas; quibus eo demum res abit, ut beatam vitam non
nisi in perfecta Dei cognitione consistere definiatur.
CAPUT PRIMUM.-- Praefatio. Dicat librum Theodoro, eique aperit quibus veluti ventis ad christianae philosophiae portum impulsus sit. Occasio disputationis.
1.
Si ad philosophiae portum, de quo jam in beatae
vitae regionem solumque proceditur, vir humanissime
atque magne, Theodore, ratione institutus cursus, et
voluntas ipsa perduceret; nescio utrum temere dixerim,
multo minoris numeri homines ad eum perventuros
fuisse, quamvis nunc quoque, ut videmus, rari
admodum paucique perveniant. Cum enim in hunc
mundum, sive Deus, sive natura, sive necessitas, sive
voluntas nostra, sive conjuncta horum aliqua, sive simul
omnia (res enim multum obscura est, sed tamen
a te jam illustranda suscepta) veluti in quoddam
procellosum salum nos quasi temere passimque projecerit;
quotusquisque cognosceret quo sibi nitendum
esset, quave redeundum, nisi aliquando et invitos
contraque obnitentes aliqua tempestas, quae stultis
videtur adversa, in optatissimam terram nescientes
errantesque compingeret?
2.
Igitur hominum quos philosophia potest accipere,
tria quasi navigantium genera mihi videor videre.
Unum est eorum, quos ubi aetas compos rationis assumpserit,
parvo impetu pulsuque remorum de proximo
fugiunt, seseque condunt in illa tranquillitate,
unde caeteris civibus quibus possunt, quo admoniti
conentur ad se, lucidissimum signum sui alicujus
operis erigunt. Alterum vero est eorum, superiorique
contrarium, qui fallacissima facie maris decepti, elegerunt
in medium progredi, longeque a sua patria
peregrinari audent, et saepe ejus obliviscuntur. Hos si
nescio quo et nimis latente modo a puppi ventus,
quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant
in altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod
eis usquequaque fallacissima serenitas voluptatum
honorumque blanditur. His profecto quid aliud optandum
est, quam quaedam in illis rebus a quibus jacti
excipiuntur, improspera; et, si parum est, saeviens
omnino tempestas, contrarieque flans ventus, qui eos
ad certa et solida gaudia, vel flentes gementesque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.