PL 32, col. 963
De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
nos esse compositos? Cum omnes consentirent, Navigius
se ignorare respondit. Cui ego: Nihil, nihilne
omnino scis, inquam, an inter aliqua quae ignoras
etiam hoc numerandum est? Non puto me, inquit,
omnia nescire. Potesne, inquam, nobis dicere aliquid
eorum quae nosti? Possum, inquit. Nisi molestum est,
inquam, profer aliquid. Et cum dubitaret: Scisne, inquam,
saltem te vivere? Scio, inquit. Scis ergo habere
te vitam, siquidem vivere nemo nisi vita potest. Et
hoc, inquit, scio. Scis etiam corpus te habere? Assentiebatur.
Ergo jam scis te constare ex corpore et vita.
Scio interim; sed utrum haec sola sint, incertus sum.
Ergo duo ista, inquam, esse non dubitas, corpus et
animam; sed incertus es utrum sit aliud quod ad
complendum ac perficiendum hominem valet. Ita, inquit.
Hoc quale sit, alias, si possumus, quaeremus, inquam.
Nunc illud jam ex omnibus quaero, cum fateamur
cuncti neque sine corpore, neque sine anima
esse posse hominem, cibos propter quid horum appetamus.
Propter corpus, inquit Licentius. Caeteri autem
cunctabantur, varioque sermone inter se agebant,
quomodo posset propter corpus cibus necessarius
videri, cum appeteretur propter vitam, et vita
non nisi ad animam pertineret. Tum ego: Videtur,
inquam, vobis ad eam partem cibum pertinere, quam
cibo crescere robustioremque fieri videmus? Assentiebantur
praeter Trygetium. Ait enim: Cur ergo non
pro edacitate mea crevi? Modum, inquam, suum a
natura constitutum habent omnia corpora, ultra quam
mensuram progredi nequeant: tamen ea mensura
minora essent, si eis alimenta defuissent; quod et in
pecoribus facilius animadvertimus. Et nemo dubitat
cibis subtractis omnium animantium corpora macrescere.
Macrescere, inquit Licentius, non decrescere.
Satis est mihi, inquam, ad id quod volo.
Etenim quaestio est utrum ad corpus cibus pertineat.
Pertinet autem, cum eo subducto, ad maciem deducitur.
Omnes ita esse censuerunt.
8.
Quid ergo anima, inquam? nulla ne habet alimenta
propria? an ejus esca scientia vobis videtur?
Plane, inquit mater; nulla re alia credo ali animam
quam intellectu rerum atque scientia. De qua sententia
cum Trygetius dubium se ostenderet: hodie,
inquit illa, tu ipse nonne docuisti unde aut ubi anima
pascatur? Nam post aliquantam prandii partem te
dixisti non advertisse quo vasculo uteremur, quod
alia nescio quae cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum
parte abstinueras manus atque morsus. Ubi igitur
erat animus tuus, quo tempore illud, te vescente,
non attendebat; inde, mihi crede, et talibus epulis
animus pascitur, id est theoriis et cogitationibus suis,
si per eas aliquid percipere possit. De qua re cum dubitanter
streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum
doctissimorum animos multo esse quam imperitorum
quasi in suo genere pleniores atque majores?