PL 32, col. 964

De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Manifestum esse dixerunt. Recte igitur dicimus
eorum animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt, nihilque
bonarum artium hauserunt, jejunos et quasi famelicos
esse. Plenos, inquit Trygetius, et illorum animos
esse arbitror, sed vitiis atque nequitia. Ista ipsa
est, inquam, crede mihi, quaedam sterilitas et quasi
fames animorum. Nam quemadmodum corpus detracto
cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quae in
eo vitia indicant famem; ita et illorum animi pleni
sunt morbis quibus sua jejunia confitentur. Etenim
ipsam nequitiam matrem omnium vitiorum, ex eo quod
nequidquam sit, id est ex eo quod nihil sit, veteres
dictam esse voluerunt. Cui vitio quae contraria virtus
est, frugalitas nominatur. Ut igitur haec a fruge, id est
a fructu, propter quamdam animorum fecunditatem;
ita illa ab sterilitate, hoc est a nihilo, nequitia nominata
est: nihil est enim omne quod fluit, quod solvitur,
quod liquescit et quasi semper perit. Ideo tales
homines etiam perditos dicimus. Est autem aliquid,
si manet, si constat, si semper tale est, ut est virtus,
cujus magna pars est atque pulcherrima, quae temperantia
et frugalitas dicitur. Sed si hoc obscurius est
quam ut id jam vos videre possitis; certe illud conceditis,
quia si animi imperitorum etiam ipsi pleni sunt,
ut corporum, ita animorum duo alimentorum genera
inveniuntur; unum salubre atque utile, alterum morbidum
atque pestiferum.
9.
Quae cum ita sint, arbitror die natali meo, quoniam
duo quaedam esse in homine convenit inter nos,
id est corpus atque animam, non me prandium paulo
lautius corporibus nostris solum, sed et animis etiam exhibere
debere. Quod autem hoc sit prandium, si esuritis,
proferam. Nam si vos invitos, et fastidientes alere
conabor, frustra operam insumam; magisque vota
facienda sunt, ut tales epulas potius quam illas corporis
desideretis. Quod eveniet si sani animi vestri
fuerint: aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis
videmus, cibos suos recusant et respuunt. Omnes se
vultu ipso et consentiente voce, quidquid praeparassem
jam sumere ac vorare velle dixerunt.
10.
Atque ego rursus exordiens: Beatos esse nos
volumus, inquam? Vix hoc effuderam, occurrerunt
una voce consentientes. Videturne vobis, inquam,
beatus esse qui quod vult non habet? Negaverunt.
Quid? omnis qui quod vult habet, beatus est? Tum
mater: Si bona, inquit, velit et habeat, beatus est;
si autem mala velit, quamvis habeat, miser est. Cui
ego arridens atque gestiens: Ipsam, inquam, prorsus,
mater, arcem philosophiae tenuisti. Nam tibi procul
dubio verba defuerunt, ut non sicut Tullius te modo
panderes, cujus de hac sententia verba ista sunt. Nam
in Hortensio, quem de laude ac defensione philosophiae
librum fecit: Ecce autem, ait, non philosophi
quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes
aiunt esse beatos qui vivant ut ipsi velint. Falsum id
quidem: Velle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum.
Nec tam miserum est non adipisci quod velis,
quam adipisci velle quod non oporteat. Plus enim mali
pravitas voluntatis affert, quam fortuna cuiquam boni.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.