PL 32, col. 966

De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Deum habet, inquit, qui facit quae Deus vult fieri. In
cujus sententiam Lastidianus concessit. Puer autem
ille minimus omnium: Is habet Deum, ait, qui spiritum
immundum non habet. Mater vero omnia, sed
hoc maxime approbavit. Navigius tacebat. Quem cum
interrogassem quid sentiret, illud ultimum sibi placere
respondit. Nec Rusticum percontari visum est negligendum,
quaenam esset de re tanta ejus sententia, qui
mihi videbatur non deliberatione magis quam pudore
impeditus silere; Trygetio consensit.
13.
Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de
re magna sane, et ultra quam nec quaeri quidquam
oportet, nec inveniri potest, si modo eam, uti coepimus,
serenissime ac sincerissime investigemus. Quod
hodie quia longum est, et habent in epulis suis et animi
quamdam luxuriem, si ultra modum in eas et voraciter
irruant (ita enim male quodammodo digerunt;
unde valetudini mentium non minus quam ab illa ipsa
fame metuendum est), melius nos haec quaestio cras
esurientes, si videtur, accipiet. Illud modo libenter liguriatis
volo, quod subito mihi ministratori vestro in
mentem suggestum est inferendum; et est, nisi fallor,
qualia solent ultima apponi, quasi scholastico
melle confectum atque conditum. Quo audito sese
omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt, coegeruntque
ut dicere properarem quidnam id esset. Quid,
inquam, putatis, nisi cum Academicis totum quod susceperamus
confectum esse negotium? Quo accepto
nomine, tres illi quibus res nota erat, sese erexerunt
alacrius; et velut porrectis, ut fit, manibus inferentem
ministrum adjuverunt, quibus potuerunt verbis,
nihil se jucundius audituros esse monstrantes.
14.
Tum ego ita rem proposui. Si manifestum est,
inquam, beatum non esse qui quod vult non habet,
quod paulo ante ratio demonstravit; nemo autem quaerit
quod invenire non vult, et quaerunt illi semper veritatem:
volunt ergo invenire; volunt igitur habere
inventionem veritatis. At non inveniunt: sequitur
eos non habere quod volunt; et ex eo sequitur etiam
beatos non esse. At nemo sapiens, nisi beatus: sapiens
igitur Academicus non est. Hic repente illi, quasi totum
rapientes exclamaverunt. Sed Licentius attentius et cautius
advertens timuit assensionem, atque subjecit: Rapui
quidem vobiscum, siquidem exclamavi illa conclusione
commotus. Sed nihil hinc admittam in viscera,
et partem meam servabo Alypio: nam aut simul
eam mecum lambet, aut me admonebit cur non oporteat
attingere. Dulcia, inquam, magis metuere Navigius
deberet, splene vitioso. Hic ille arridens: Plane,
inquit, me talia sanabunt. Nam nescio quomodo contortum
hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille, de
melle Hymetio, acriter dulce est, nihilque inflat viscera.
Quare totum etiam, palato aliquantum remorso,
tamen ut possum libentissime in medullas trajicio.
Non enim video quomodo redargui possit ista conclusio.
Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius.
Quare gaudeo jamdiu cum illis me inimicitias suscepisse.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.