PL 32, col. 967
De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Nam nescio qua impellente natura, vel, ut verius
dicam, Deo, etiam nesciens quomodo refellendi
essent, tamen eis nimis adversabar.
15.
Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero.
Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? Numquidnam,
ille inquit, vos ab Alypio dissentitis? Cui ego: Non
dubito, inquam, quin si adesset Alypius, huic ratiunculae
cederet. Non enim tam absurde sentire poterat,
ut aut beatus ille videretur, qui tantum bonum animi,
quod ardentissime vellet habere, non haberet, aut illos
nolle invenire veritatem, aut eum qui beatus non
sit esse sapientem: nam his tribus, quasi melle, farre,
atque nucleis, illud quod metuis gustare, confectum
est. Illene, inquit, huic tam parvae puerorum illecebrae
cederet, Academicorum tanta ubertate deserta,
qua inundante hoc nescio quid breve aut obruetur,
aut pertrahetur? Quasi vero, inquam, longum aliquid
nos quaeramus, praesertim adversus Alypium: nam
non mediocriter parva ista esse fortia et utilia, satis
sibi ipse de suo corpore argumentaretur. Tu autem
qui elegisti de absentis auctoritate pendere, quid horum
non probas? Utrum beatum non esse, qui quod
vult non habet? an illos negas velle habere inventam
veritatem, quam vehementer inquirunt? an videtur
tibi quisquam sapiens non beatus? Prorsus beatus est,
inquit, qui quod vult non habet, quasi stomachanter
arridens. Quod cum juberem ut scriberetur: Non
dixi, inquit exclamans. Quod item cum annuerem
scribi: Dixi, inquit. Atque ego semel praeceperam ut
nullum verbum praeter litteras funderetur. Ita adolescentem
inter verecundiam atque constantiam exagitatum
tenebam.
16.
Sed cum his verbis eum jocantes, quasi ad vescendam
particulam suam provocaremus, animadverti
caeteros rei totius ignaros, sed scire cupientes quid inter
nos solos tam jucunde ageretur, sine risu nos intueri.
Qui mihi prorsus similes visi sunt, quod plerumque
fieri solet, iis qui cum epulantur inter avidissimos
rapacissimosque convivas, a rapiendo vel gravitate
sese abstinent, vel pudore terrentur. Et quia ego
invitaveram, et magni cujusdam hominis personam,
atque ut totum explicem, veri hominis etiam in illis
epulis invitatorem gerebam, sustinere non potui, commovitque
me illa inaequalitas mensae nostrae et discrepantia.
Arrisi matri. Atque illa liberrime quod
minus habebant, quasi de suo cellario promendum
imperans: Jam dic nobis, inquit, et redde qui sint
isti Academici, et quid sibi velint? Cui breviter cum
exposuissem aperteque, ita ut nemo illorum ignarus
abscederet: Isti homines, inquit, caducarii sunt (quo
nomine vulgo apud nos vocantur, quos comitialis morbus
subvertit), et simul surrexit ut abiret; atque hic
omnes laeti ac ridentes, interposito fine discessimus.
CAPUT III.-- Disputatio secundae diei. Quis Deum habeat eo modo ut beatus sit. Spiritus immundus duobus modis appellari solet.
17.
Postridie autem cum item post prandium, sed