PL 32, col. 968
De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
aliquanto quam pridie serius, iidem ibidemque consedissemus:
Tarde, inquam, venistis ad convivium:
quod vobis non cruditate accidisse arbitror, sed paucitatis
ferculorum securitate; quod non tam mature
aggrediendum visum est, quod cito vos peresuros putastis.
Non multum enim reliquiarum credendum erat
remansisse, ubi die ipso atque solemnitate tam exiguum
repertum erat. Fortasse recte. Sed quid vobis
praeparatum sit, ego quoque vobiscum nescio. Alius
est enim qui omnibus cum omnes, tum maxime tales
epulas praebere non cessat: sed nos ab edendo, vel
imbecillitate, vel saturitate, vel negotio plerumque
cessamus: quem manentem in hominibus beatos eos
facere, inter nos heri, ni fallor, pie constanterque convenerat.
Nam cum ratio demonstrasset eum beatum
esse qui Deum haberet, nec huic quisquam vestrum
sententiae restitisset, quaesitum est quisnam vobis videretur
Deum habere. De qua re, si bene memini,
tres sententiae dictae sunt. Nam parti placuit, Deum
habere illum qui ea faceret quae Deus vellet. Quidam
autem dixerunt quod is Deum haberet, qui bene viveret.
Reliquis vero in eis Deus esse visus est, in quibus
qui immundus appellatur, spiritus non est.
18.
Sed fortasse omnes diversis verbis unum idemque
sensistis. Nam si duo prima consideremus, et
omnis qui bene vivit, ea facit quae vult Deus; et
omnis qui ea facit quae vult Deus, bene vivit; nec
quidquam est aliud bene vivere, quam ea facere
quae Deo placeant: nisi quid vobis aliud videtur.
Assentiebantur. Tertium vero illud paulo diligentius
considerandum est, propterea quod ritu castissimorum
sacrorum spiritus immundus, quantum intelligo,
duobus modis appellari solet: vel ille qui extrinsecus
invadit animam sensusque conturbat, et quemdam
hominibus infert furorem; cui excludendo qui praesunt,
manum imponere vel exorcizare dicuntur, hoc
est, per divina eum adjurando expellere: aliter autem
dicitur spiritus immundus, omnis omnino anima immunda;
quod nihil est aliud quam vitiis et erroribus
inquinata. Itaque abs te quaero, tu puer, qui fortasse
aliquanto sereniore ac purgatiore spiritu istam sententiam
protulisti, quis tibi videatur immundum spiritum
non habere: illene qui daemonem non habet,
quo vesani homines fieri solent; an ille qui animam
suam a vitiis omnibusque peccatis mundavit? Is mihi
videtur, inquit, immundum spiritum non habere, qui
caste vivit. Sed castum, inquam, quem vocas? eumne
qui nihil peccat, an eum qui ab illicito tantum concubitu
temperet? Quomodo, inquit, castus potest esse,