PL 32, col. 969
De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
qui ab illicito tantum concubitu abstinens sese, caeteris
peccatis non desinit inquinari? Ille est vere castus,
qui Deum attendit, et ad ipsum solum se tenet. Quae
rerba pueri sicut dicta erant, cum conscribi mihi
placuisset: Is ergo, inquam, necesse est ut bene vivat,
et qui bene vivit necessario talis est; nisi quid
tibi aliud videtur. Concessit cum caeteris. Ergo una
est hic, inquam, dicta sententia.
19.
Sed illud a vobis paululum quaero, velitne Deus
ut homo Deum quaerat? Dederunt. Item quaero; numquidnam
possumus dicere, illum qui Deum quaerit,
male vivere? Nullo modo, dixerunt. Etiam hoc tertium
respondete; spiritus immundus potestne Deum
quaerere? Negabant, aliquantum dubitante Navigio,
qui postea caeterorum vocibus cessit. Si igitur, inquam,
qui Deum quaerit, id facit quod Deus vult, et
bene vivit, et spiritum immundum non habet; qui
autem Deum quaerit, nondum habet Deum: non igitur
quisquis aut bene vivit, aut quod vult Deus facit, aut
spiritum immundum non habet, continuo Deum habere
credendus est. Hic cum se caeteri concessionibus suis
deceptos riderent, postulavit mater, cum diu stupida
fuisset, ut ei hoc ipsum quod conclusionis necessitate
intorte dixeram, explicando relaxarem atque solverem.
Quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest
pervenire ad Deum, nisi Deum quaesierit. Optime,
inquam. Tamen qui adhuc quaerit, nondum ad Deum
pervenit, etiamsi bene vivit. Non igitur quisquis bene
vivit, Deum habet. Mihi, inquit, videtur Deum nemo
non habere: sed eum qui bene vivit, habet propitium;
qui male, infestum. Male igitur, inquam, hesterno
die concessimus eum beatum esse qui Deum habet:
siquidem omnis homo Deum habet, nec tamen omnis
homo beatus est. Adde ergo, inquit, propitium.
20.
Saltem, inquam, hoc inter nos satis constat,
eum beatum esse qui habet propitium Deum? Vellem,
inquit Navigius, consentire: sed illum vereor qui
adhuc quaerit; praesertim ne concludas beatum esse
Academicum, qui hesterno sermone, vulgari quidem
et male latino, sed aptissimo sane, ut mihi videtur,
verbo caducarius nominatus est. Non enim possum
dicere homini Deum quaerenti adversum Deum esse:
quod si dici nefas est, propitius erit; et qui propitium
Deum habet, beatus est. Beatus ergo erit ille qui
quaerit: omnis autem quaerens nondum habet quod
vult. Erit igitur beatus homo qui quod vult non habet,
quod heri nobis omnibus videbatur absurdum; unde
credebamus Academicorum tenebras esse discussas.
Quare jam de nobis Licentius triumphabit; mihique
illa dulcia, quae contra valetudinem meam temere
accepi, has de me poenas exigere, quasi prudens medicus
admonebit.
21.
Hic cum etiam mater arrisisset: Ego, inquit,
frygetius, non concedo continuo Deum adversari cui
non sit propitius, sed esse aliquid medium puto. Cui
ego: Istum tamen hominem, inquam, medium, cui
nec Deus propitius est nec infestus, Deum quoquo
modo habere concedis? Hic cum ille cunctaretur: