PL 32, col. 970

De beata vita (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Aliud est, inquit mater, Deum habere, aliud non esse
sine Deo. Quid ergo, inquam, melius est; utrum habere
Deum, an non esse sine Deo? Quantum, inquit,
possum intelligere, ista est sententia mea: qui bene
vivit, habet Deum, sed propitium; qui male, habet
Deum, sed adversum. Qui autem adhuc quaerit, nondumque
invenit, neque propitium neque adversum,
sed non est sine Deo. Haeccine, inquam, vestra etiam
sententia est? Hanc esse dixerunt. Dicite mihi, quaeso,
inquam: non vobis videtur esse homini Deus propitius
cui favet? Esse confessi sunt. Non ergo, inquam,
favet Deus quaerenti sese homini? Responderunt:
Favet. Habet igitur, inquam, qui Deum quaerit, Deum
propitium; et omnis qui habet Deum propitium,
beatus est. Beatus est ergo et ille qui quaerit. Qui autem
quaerit, nondum habet quod vult. Erit igitur
beatus qui quod vult non habet. Prorsus, inquit mater,
non mihi videtur beatus esse qui quod vult non
habet. Ergo, inquam, non omnis qui habet Deum
propitium, beatus est. Si hoc cogit ratio, inquit, non
possum negare. Ista igitur, inquam, distributio erit,
ut omnis qui jam Deum invenit et propitium Deum
habeat, et beatus sit: omnis autem qui Deum quaerit
propitium Deum habeat, sed nondum sit beatus; jamvero
quisquis vitiis atque peccatis a Deo se alienat,
non modo beatus non sit, sed ne Deo quidem vivat
propitio.
22.
Quod cum placuisset omnibus: Bene habet,
inquam; sed adhuc illud vereor, ne vos moveat quod
jam superius concesseramus, miserum esse quisquis
beatus non sit: cui consequens erit esse miserum hominem
qui propitium tenet Deum, quem adhuc Deum
quaerentem nondum diximus esse beatum. An vero,
quod ait Tullius, multorum in terris praediorum dominos
divites appellamus; omnium virtutum possessores
pauperes nominabimus? Sed illud videte, utrum
quomodo verum est quod omnis egens miser sit, ita
sit verum quod omnis miser egeat. Ita enim erit verum,
nihil aliud esse miseriam quam egestatem, quod
me nunc, cum diceretur, laudare sensistis. Hoc autem
hodie longum est ut quaeramus; quare peto ne
fastidio vobis sit ad istam mensam cras etiam convenire.
Quod cum omnes se libentissime habere dixissent,
surreximus.
CAPUT IV.-- Disputatio tertiae diei. De quaestione pridie proposita dicendum. Miser est omnis qui eget. Sapiens porro aliquo non eget. An omnis qui miser est, egeat. Animi egestas. Animi plenitudo. Quis demum sit beatus.
23.
Tertius autem dies disputationis nostrae, matutinas
nubes quae nos cogebant in balneas, dissipavit,
tempusque pomeridianum candidissimum reddidit.
Placuit ergo in pratuli propinqua descendere, atque
omnibus nobis ubi commodum visum est considentibus,
reliquus ita sermo peractus est. Omnia pene, inquam,
quae interroganti mihi concedi a vobis volui,
habeo ac teneo: quare hodierno die, quo possimus
tandem hoc nostrum convivium aliquo intervallo dierum
distinguere, aut nihil, aut non multum erit, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.