PL 33, col. 1077
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
conservis meis sum. Quod si volens facio,
mercedem habeo: si autem invitus, tantum dispensatio
mihi credita est; neque enim esse salutis illius dispensatorem
per verbum ac Sacramentum, jam hoc
est etiam esse participem. Nam si per bonos non dispensaretur,
non recte Apostolus diceret: Imitatores
mei estote sicut et ego Christi [(I Cor. IV, 1, 16)] . Rursus
si per malos non dispensaretur, non de quibusdam
Dominus diceret: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt,
facere nolite: dicunt enim, et non faciunt [(Matth.
XXIII, 3)] . Multi ergo dispensatores sunt, per quorum
ministerium pervenitur ad aeternam salutem: sed
quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur [(I Cor. IV, 2)] ;
et inter ipsos fideles, in quorum me
numero ille qui non fallitur computet, alius est sic,
alius autem sic [(Id. VII, 7)] , sicut unicuique Deus partitus
est mensuram fidei [(Rom. XII, 3)] .
3.
Itaque, frater charissime atque dulcissime, pascat
te Dominus potius sapientiae floribus, et vivi fontis
haustibus irriget. Si quid autem per operulam meam
religiosissimo studio tuo conferri posse arbitraris, quia
et capacem te esse intelligo, et avidum sentio; magis
in alia nostra opuscula, quae multis voluminibus comprehenduntur,
tibi animus intendendus est, quam per
epistolas aliquid sperandum quod tuum desiderium
possit explere. Aut certe in praesentia sume quod potero,
quam te puto tuam nobis ideo non exhibere,
quia non vis: quid enim magnum est, adjuvante Domino,
ut homo liber a cujusquam loci munere venias
ad nos, sive nobiscum diu futurus, sive peracto saltem
pauxillo temporis rediturus?
4.
Ecce pene factum est, quod in quinque versuum
tuorum tertio posuisti, ut magis loquacem quam eloquentem
haberes epistolam meam. Quod autem in
quinto atque ultimo versu septem pedes sunt, nescio
utrum numerus tuum fefellit auditum, an experiri voluisti
utrum ego adhuc ista dijudicare meminerim, quae
forte jam obliti sunt qui talium aliquando studiosi,
postea plurimum in ecclesiasticis litteris profecerunt.
5.
Psalterium a sancto Hieronymo translatum ex
hebraeo non habeo. Nos autem non interpretati sumus,
sed codicum latinorum nonnullas mendositates
ex graecis exemplaribus emendavimus. Unde fortassis
fecerimus aliquid commodius quam erat, non tamen
tale quale esse debebat. Nam etiam nunc, quae forte
nos tunc praeterierunt, si legentes moverint, collatis
codicibus emendamus. Ita illud quod perfectum est,
tecum nos quoque requirimus.
EPISTOLA CCLXII. Augustinus Ecdiciae, quae nesciente viro suo, bona sua in eleemosynam distribuerat, et vidualem habitum induerat, correctionem adhibet quam acerrimam, injungens ut super his faciat satis viro suo.
Dominae religiosissimae filiae ECDICIAE, AUGUSTINUS, in
Domino salutem.
1.
Lectis litteris Reverentiae tuae, et earum perlatore