PL 33, col. 242
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Letters of St. Augustin 71.3 · Letters of St. Augustin 71.4 · Letters of St. Augustin 71.2
proficisci disponit, episcopatus sarcina detentus, ac
deinde in brevi defunctus est, etiam nunc mittere volui;
ut scias in tua colloquia quam olim inardescam,
et quam vim patiar, quod a me tam longe absunt
sensus corporis tui, per quos adire possit ad animum
tuum animus meus, mi frater dulcissime, et in Domini
membris honorande.
CAPUT II.
3.
In hac autem epistola hoc addo,
quod postea didicimus, Job ex hebraeo a te interpretatum,
cum jam quamdam haberemus interpretationem,
tuam ejusdem prophetae ex graeco eloquio versam
in latinum: ubi tamen asteriscis notasti quae in
hebraeo sunt, et in graeco desunt; obeliscis autem
quae in graeco inveniuntur, et in hebraeo non sunt, tam
mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad verba
singula, singulas stellas videamus, significantes eadem
verba esse in hebraeo, in graeco autem non esse. Porro
in hac posteriore interpretatione, quae versa est ex
hebraeo, non eadem verborum fides occurrit, nec parum
turbat cogitantem, vel cur in illa prima tanta diligentia
figantur asterisci, ut minimas etiam particulas
orationis indicent deesse codicibus graecis, quae
sunt in hebraeis; vel cur in hac altera quae ex hebraeis
est, negligentius hoc curatum sit, ut hae eaedem
particulae locis suis invenirentur. Aliquid inde, exempli
gratia, volui ponere; sed mihi ad horam codex
defuit, qui ex hebraeo est. Verumtamen quia praevolas
ingenio, non solum quid dixerim, verum etiam
quid dicere voluerim, satis, ut opinor, intelligis, ut,
causa reddita, quod movet edisseras.
4.
Ego sane te mallem graecas potius canonicas nobis
interpretari Scripturas, quae Septuaginta interpretum
perhibentur. Perdurum erit enim, si tua interpretatio
per multas ecclesias frequentius coeperit
lectitari, quod a graecis ecclesiis latinae ecclesiae dissonabunt,
maxime quia facile contradictor convincitur
graeco prolato libro, id est linguae notissimae. Quisquis
autem in eo quod ex hebraeo translatum est, aliquo
insolito permotus fuerit, et falsi crimen intenderit,
vix aut nunquam ad hebraea testimonia pervenietur,
quibus defendatur objectum. Quod si etiam perventum
fuerit, tot latinas et graecas auctoritates damnari
quis ferat? Huc accedit quia etiam consulti
Hebraei possunt aliud respondere: ut tu solus necessarius
videaris, qui etiam ipsos possis convincere;
sed tamen quo judice mirum si potueris invenire.
CAPUT III.
5.
Nam quidam frater noster episcopus,
cum lectitari instituisset in ecclesia cui praeest,
interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter
abs te positum apud Jonam prophetam [(Jonae IV, 6)] ,
quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum,
et tot aetatum successionibus decantatum. Factus
est tantus tumultus in plebe maxime graecis arguentibus
et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur
episcopus (Oëa quippe civitas erat) Judaeorum