PL 33, col. 269

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Letters of St. Augustin 78.3 · Letters of St. Augustin 78.4 · Letters of St. Augustin 78.0

elegi aliquid medium, ut certo placito se ambo
constringerent ad locum sanctum se perrecturos, ubi
terribiliora opera Dei non sanam cujuscumque conscientiam
multo facilius aperirent, et ad confessionem vel
poena vel timore compellerent. Ubique quidem Deus est,
et nullo continetur vel includitur loco qui condidit omnia,
et eum a veris adoratoribus in spiritu et veritate
oportet adorari [(Joan. IV, 24)] , ut in occulto exaudiens,
in occulto etiam justificet et coronet. Verumtamen ad
ista quae hominibus visibiliter nota sunt, quis potest ejus
consilium perscrutari, quare in aliis locis haec miracula
fiant, in aliis non fiant? Multis enim notissima est
sanctitas loci, ubi beati Felicis Nolensis corpus conditum
est, quo volui ut pergerent; quia inde nobis
facilius fideliusque scribi potest quidquid in eorum
aliquo divinitus fuerit propalatum. Nam et nos novimus
Mediolani apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter
et terribiliter daemones confitentur, furem
quemdam, qui ad eum locum venerat ut falsum jurando
deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum,
et quod abstulerat reddere: numquid non et Africa
sanctorum martyrum corporibus plena est? et tamen
nusquam hic scimus talia fieri. Sicut enim, quod
Apostolus dicit, non omnes sancti habent dona curationum,
nec omnes habent dijudicationem spirituum [(I Cor.
XII, 30)] ; ita nec in omnibus memoriis sanctorum
ista fieri voluit ille, qui dividit propria unicuique
prout vult.
4.
Quapropter cum ego noluissem hunc gravissimum
dolorem cordis mei vobis perferri in notitiam,
ne vos atrociter et inaniter contristando turbarem;
fortassis ideo Deus noluit vos latere, ut nobiscum
orationibus incumbatis, ut quod ipse in hac causa
novit, nos autem nosse non possumus, etiam nobis
manifestare dignetur. Nomen autem presbyteri propterea
non ausus sum de numero collegarum ejus vel
supprimere vel delere, ne divinae potestati, sub cujus
examine causa adhuc pendet, facere viderer injuriam,
si illius judicium meo vellem praejudicio praevenire:
quod nec in negotiis saecularibus judices faciunt,
quando causae dubitatio ad majorem potestatem refertur,
ut pendente relatione aliquid audeant commutare.
Et in episcoporum concilio constitutum est, nullum
clericum qui nondum convictus sit, suspendi a
communione debere, nisi ad causam suam examinandam
se non praesentaverit. Bonifacius tamen hanc
humilitatem suscepit, ut nec litteras acciperet, quibus
in peregrinatione honorem suum quaereret, ut in
eo loco ubi ambo ignoti sunt, circa ambos aequalitas
servaretur. Et nunc si vobis placet ut nomen ejus non
recitetur, ne iis qui ad Ecclesiam accedere nolunt,
sicut ait Apostolus, demus occasionem quaerentibus
occasionem [(II Cor. XI, 12)] ; non erit nostrum hoc
factum, sed eorum quorum causa fuerit factum. Quid
enim obest homini, quod ex illa tabula non vult eum
recitari humana ignorantia, si de libro vivorum non
eum delet iniqua conscientia?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.