PL 33, col. 288
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Letters of St. Augustin 82.28 · Letters of St. Augustin 82.29 · Letters of St. Augustin 82.27
sentit docet, quod ait sentit; factus autem tanquam
Judaeus Judaeis, aliud in pectore claudit, aliud promit
in verbis, in factis, in scriptis? Sed absit hoc sapere.
Utrisque enim debebat charitatem de corde puro et
conscientia bona, et fide non ficta [(Id. I, 5)] . Ac per
hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret [(I Cor. IX, 19-22)] ,
non mentientis astu, sed compatientis
affectu; id est, non omnia mala hominum
fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus,
tanquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam
procurando.
28.
Cum itaque illa Testamenti Veteris sacramenta
etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer
fallebat, sed omnino non fallens, atque hoc
modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis
dispensationem jussa esse commendans, a sacrilegis
sacris Gentium distinguebat. Tunc autem, non mentientis
astu, sed compatientis affectu, Judaeis tanquam
Judaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo vel in
Christum credere nolebant, vel per vetera sacerdotia
sua cerimoniarumque observationes, se a peccatis
posse mundari, fierique salvos existimabant, sic liberare
cupiebat, tanquam ipse illo errore teneretur;
diligens utique proximum tanquam seipsum, et haec
aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi
opus esset: quod cum Dominus monuisset, adjunxit, Haec est enim Lex et Prophetae
[(Matth. XXII, 40)] .
29.
Hunc compatientis affectum, in eadem Epistola
ad Galatas praecipit, dicens: Si praeoccupatus fuerit
homo in aliquo delicto; vos qui spirituales estis, instruite
hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum,
ne et tu tenteris [(Gal. VI, 1)] . Vide si non dixit: Fiere
tanquam ille, ut illum lucrifacias. Non utique ut
ipsum dilectum fallaciter ageret, aut se id habere
simularet; sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi
accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam
sibi ab altero vellet, misericorditer subveniret: hoc
est non mentientis astu, sed compatientis affectu. Sic
Judaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore
vel peccato aliquo constituto, non simulando quod
non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tanquam
qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus
est, ut omnes lucrifaceret.
CAPUT IV.
30.
Teipsum, si placet, obsecro te,
paulisper intuere; teipsum, inquam, erga memetipsum,
et recole, vel, si habes conscripta, relege verba tua
in illa Epistola quam mihi per fratrem nostrum jam
collegam meum Cyprianum, breviorem misisti, quam
veraci, quam germano, quam pleno charitatis affectu,
cum quaedam me in te commisisse expostulasses graviter,
subjunxisti: In hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis
jura violantur, ne videamur certare pueriliter,
et fautoribus invicem, vel detractoribus nostris tribuere
materiam contendendi. Haec abs te verba non solum
ex animo dicta sentio, verum etiam benigno animo ad