PL 33, col. 501
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Letters of St. Augustin 130.18 · Letters of St. Augustin 130.19 · Letters of St. Augustin 130.17
Dilatamini; ne sitis jugum ducentes cum infidelibus [(II Cor. VI, 13, 14)] .
Tanto quippe illud quod valde
magnum est, quod nec oculus vidit, quia non est
color; nec auris audivit, quia non est sonus; nec in
cor hominis ascendit [(I Cor. II, 9)] , quia cor hominis
illuc debet ascendere, sumemus capacius, quanto id
et fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus
ardentius.
CAPUT IX.
18.
In ipsa ergo fide et spe et charitate
continuato desiderio semper oramus. Sed ideo
per certa intervalla horarum et temporum etiam verbis
rogamus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos
admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus
nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum
nos ipsos acrius excitemus. Dignior enim sequetur
effectus, quem ferventior praecedit affectus. Ac per
hoc et quod ait Apostolus, Sine intermissione orate [(I Thess. V, 17)] ,
quid est aliud quam, Beatam vitam,
quae nulla nisi aeterna est, ab eo qui eam solus dare
potest, sine intermissione desiderate? Semper ergo
hanc a Domino Deo desideremus, et oremus semper.
Sed ideo ab aliis curis atque negotiis, quibus ipsum
desiderium quodammodo repescit, certis horis ad
negotium orandi mentem revocamus, verbis orationis
nos ipsos admonentes in id quod desideramus, intendere,
ne quod tepescere coeperat, omnino frigescat,
et penitus exstinguatur, nisi crebrius inflammetur.
Unde et illud quod idem apostolus ait, Postulationes
vestrae innotescant apud Deum [(Philipp. IV, 6)] , non
sic accipiendum est, tanquam Deo innotescant, qui
eas et antequam essent utique noverat, sed nobis innotescant
apud Deum per tolerantiam, non apud
homines per jactantiam. Aut forte etiam innotescant
Angelis qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas
offerant Deo, et de his consulant, et quod eo jubente
implendum esse cognoverint, sicut oportere ibi cognoverint,
hoc nobis vel evidenter vel latenter apportent:
dixit enim angelus homini: Et nunc quando
orabas tu et Sara, ego obtuli orationem vestram in conspectu
claritatis Dei [(Tob. XII, 12)] .
CAPUT X.
19.
Quae cum ita sint, etiam cum diu
orare vacat, id est cum alia bonarum et necessariarum
actionum non impediuntur officia, quamvis et in eis,
ut dixi, desiderio illo semper orandum sit, non est improbum
nec inutile. Neque enim, ut nonnulli putant,
hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud
est sermo multus, aliud diuturnus affectus. Nam et de
ipso Domino scriptum est quod pernoctaverit in
orando [(Luc. VI, 12)] , et quod prolixius oraverit [(Id.
XXII, 43)] : ubi quid aliud quam nobis praebebat exemplum,
in tempore precator opportunus, cum Patre exauditor
aeternus?
20.
Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere
orationes, sed eas tamen brevissimas, et raptim
quodammodo jaculatas, ne illa vigilanter erecta, quae
oranti plurimum necessaria est, per productiores moras
evanescat atque hebetetur intentio. Ac per hoc
etiam ipsi satis ostendunt, hanc intentionem, sicut non
est obtundenda, si perdurare non potest, ita si perduraverit,