PL 33, col. 531

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Letters of St. Augustin 138.14 · Letters of St. Augustin 138.13 · Letters of St. Augustin 138.15

sacerdotum, irridenter eos admonere voluit quid
dixerit, ut qui saperent, intelligerent jam destruendum
esse adventu Christi parietem dealbatum, hoc est, hypocrisim
sacerdotii Judaeorum: ait quippe, Nescivi,
fratres, quia princeps est; scriptum est enim, Principi
populi tui non maledices [(Act. XXIII, 3-5)] ; cum procul
dubio, qui in eodem populo creverat, atque ibi Lege
fuerat eruditus, illum principem sacerdotum nescire
non posset, nec eos quibus ita notus erat, ullo modo
falleret quod nesciret.
14.
Sunt ergo ista praecepta patientiae semper in
cordis praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia,
ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate
complenda est. Agenda sunt autem multa, etiam cum
invitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum
potius utilitati consulendum est quam voluntati; quod
in principe civitatis luculentissime illorum litterae laudaverunt.
Nam in corripiendo filio quamlibet aspere,
nunquam profecto amor paternus amittitur. Fit tamen
quod nolit et doleat, qui etiam invitus videtur dolore
sanandus. Ac per hoc si terrena ista respublica praecepta
christiana custodiat, et ipsa bella sine benevolentia
non gerentur, ut ad pietatis justitiaeque pacatam
societatem victis facilius consulatur. Nam cui licentia
iniquitatis cripitur, utiliter vincitur; quoniam nihil
est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur
impunitas, et mala voluntas velut hostis interior
roboratur. Sed perversa et aversa corda mortalium,
felices res humanas putant, cum tectorum splendor
attenditur, et labes non attenditur animorum; cum
theatrorum moles exstruuntur, et effodiuntur fundamenta
virtutum; cum gloriosa est effusionis insania,
et opera misericordiae deridentur; cum ex his quae divitibus
abundant, luxuriantur histriones, et necessaria
vix habent pauperes; cum Deus, qui doctrinae
suae publicis vocibus contra hoc malum publicum clamat,
ab impiis populis blasphematur, et dii tales requiruntur,
in quorum honorem ea ipsa theatrica, corporum
et animorum dedecora celebrentur. Haec si Deus
pollere permittat, tunc indignatur gravius; haec si impunita
dimittat, tunc punit infestius. Cum vero evertit
subsidium vitiorum, et copiosas libidines inopes reddit,
misericorditer adversatur. Misericorditer enim,
si fieri posset, etiam bella gererentur a bonis, ut licentiosis
cupiditatibus domitis haec vitia perderentur,
quae justo imperio vel exstirpari vel premi debuerunt.
15.
Nam si christiana disciplina omnia bella culparet,
hoc potius militibus consilium salutis petentibus
in Evangelio diceretur, ut abjicerent arma, seque
omnino militiae subtraherent. Dictum est autem eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat
vobis stipendium vestrum
[(Luc. III, 14)] . Quibus
proprium stipendium sufficere debere praecepit, militare

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.