PL 33, col. 532
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Letters of St. Augustin 138.16 · Letters of St. Augustin 138.15 · Letters of St. Augustin 138.17
utique non prohibuit. Proinde qui doctrinam
Christi adversam dicunt esse reipublicae, dent exercitum
talem quales doctrina Christi esse milites jussit;
dent tales provinciales, tales maritos, tales conjuges,
tales parentes, tales filios, tales dominos, tales servos,
tales reges, tales judices, tales denique debitorum
ipsius fisci redditores et exactores, quales esse praecepit
doctrina christiana, et audeant eam dicere adversam
esse reipublicae; imo vero non dubitent eam
confiteri magnam, si obtemperetur, salutem esse reipublicae.
CAPUT III.
16.
Utquid autem ad illud respondeam
quod dicunt, per quosdam imperatores christianos
multa mala imperio accidisse Romano? Haec
generalis conquestio calumniosa est. Nam si apertius
certe de praeteritis imperatoribus aliqua commemorarent,
possem similia vel fortasse etiam graviora
de imperatoribus non christianis et ego commemorare,
ut intelligerent, vel hominum haec esse
vitia, non doctrinae; vel non imperatorum, sed aliorum
sine quibus imperatores agere nihil possunt. Ex
quo enim tempore pessum ire coeperit Romana respublica,
satis liquet; litterae loquuntur ipsorum:
longe antequam Christi nomen eluxisset in terris,
dictum est: O urbem venalem, et mature perituram,
si emptorem invenerit! [(Sallustius, Bell. Jugurth. )] In
libro etiam belli Catilinae, ante adventum utique
Christi, idem nobilissimus historicus eorum non tacet
quando primum insueverit exercitus populi Romani
amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata
mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare,
sacra profanaque omnia polluere. Quando ergo
nec hominibus, nec ipsis etiam quos Deos putabant,
morum corruptorum et perditorum avaritia rapacitasque
parcebat, tunc coepit perire laudabile illud decus
salusque reipublicae. Quos deinde vitia pessima successus
habuerint, et quanto humanarum rerum malo
illa iniquitas prosperata sit, nunc longum est dicere.
Audiant Satyricum suum, garriendo vera dicentem:
Servabat castas humilis fortuna Latinas
Quondam, nec vitiis contingi parva sinebat
Tecta labor, somnique breves, et vellere Thusco
Vexatae duraeque manus, ac proximus Urbi
Annibal, et stantes Collina in turre mariti.
Nunc patimur longae pacis mala; saevior armis
Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem.
Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo
Paupertas Romana perit.
[(Juvenalis, Sat. 6.)]
Quid ergo exspectas ut ego exaggerem, quanta mala
importaverit successu prospero iniquitas sublevata;
quandoquidem et ipsi, qui aliquanto prudentius attenderunt,
plus dolendum viderunt paupertatem, quam
opulentiam periisse Romanam? In illa enim morum
integritas servabatur; per hanc autem non muros
urbis, sed mentes ipsius civitatis dira nequitia omni
hoste pejor irrupit.
17.
Gratias Domino Deo nostro, qui contra ista
mala misit nobis adjutorium singulare. Quo enim
non tolleret, quem non involveret, in quod profundum