PL 33, col. 628

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Letters of St. Augustin 148.13 · Letters of St. Augustin 148.14 · Letters of St. Augustin 148.12

dono Spiritus sancti, unde pignus accepimus, quo
illam visionem desiderare noverimus [(II Cor. V, 4-8)] .
CAPUT IV.
13.
Nam de membris Dei, quae assidue
Scriptura commemorat, ne quisquam secundum
carnis hujus formam et figuram nos esse crederet
similes Deo, propterea eadem Scriptura et alas habere
Deum dixit [(Psal. XVI, 8)] , quas nos utique non
habemus. Sicut ergo alas cum audimus, protectionem
intelligimus: sic et cum audimus manus, operationem
intelligere debemus; et cum audimus pedes, praesentationem;
et cum audimus oculos, visionem qua
cognoscit; et cum audimus faciem, notitiam qua innotescit;
et si quid aliud eadem Scriptura tale commemorat,
puto spiritualiter intelligendum. Neque hoc
ego tantum, aut ego prior, sed omnes qui qualicumque
spirituali intelligentia resistunt eis qui ob hoc
Anthropomorphitae nominantur. Ex quorum litteris
ne multa commemorando majores moras faciam, hoc
unum sancti Hieronymi interpono, ut noverit iste
frater, non se de hac re mecum magis quam cum
prioribus agere debere, si quid eum contra permovet.
14.
Cum ergo ille vir in Scripturis doctissimus,
psalmum exponeret ubi dictum est, Intelligite ergo
qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite.
Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum,
non considerat? inter caetera, Iste locus, inquit, adversus
eos maxime facit, qui Anthropomorphitae sunt, qui
dicunt Deum habere membra quae etiam nos habemus.
Verbi causa, dicitur Deus habere oculos, quia oculi
Domini respiciunt omnia; manus Domini facit omnia:
« Et audivit, » inquit, « Adam sonum pedum Domini
deambulantis in paradiso » [(Gen. III, 8)] : haec simpliciter
audiunt, et humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam
referunt. Ego autem dico quod Deus totus
oculus est, totus manus est, totus pes est. Totus oculus
est, quia omnia videt. Totus manus est, quia omnia
operatur. Totus pes est, quia ubique est. Ergo videte
quid dicat. « Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui
finxit oculos, non considerat? » Et non dixit, Qui plantavit
aurem, ergo ipse aurem non habet; non dixit,
Ergo ipse oculos non habet: sed quid dixit? « Qui plantavit
aurem, non audiet? qui finxit oculos, non considerat? »
membra tulit, efficientias dedit [(In Psal.
XCIII, 8, 9)] .
15.
Haec omnia de litteris eorum et Latinorum et
Graecorum, qui priores nobis in catholica Ecclesia
viventes divina eloquia tractaverunt, ideo commemoranda
arbitratus sum, ut sciat iste frater, si quid aliter
quam isti sentit, deposita dissensionis amaritudine,
et fraternae charitatis suavitate servata atque in integrum
restituta, diligenti et tranquilla consideratione
quaerendum vel discendum vel docendum. Neque
enim quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum
et laudatorum hominum, velut Scripturas canonicas
habere debemus, ut nobis non liceat salva
honorificentia quae illis debetur hominibus, aliquid in
eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus
quod aliter senserint quam veritas habet,
divino adjutorio vel ab aliis intellecta, vel a nobis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.