PL 33, col. 605
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
non apparuisset: quomodo Deum nemo vidit unquam,
cum eo volente ipsa ejus a tot patribus natura conspecta
sit? Quod si dicitur Filius a patribus visus, ut
de Deo Patre accipiatur dictum, quod eum nemo unquam
viderit; non quidem amisit occasionem Ambrosius,
ut hinc quosdam haereticos redargueret, id
est Photinianos, qui principium Filio Dei ex utero
Virginis tribuunt, nec volunt credere quod et antea
fuerit. Sed quia videbat alios, id est Arianos, perniciosius
insidiantes, quorum procul dubio error adstruitur,
si Patris natura invisibilis, Filii vero visibilis
creditur; utriusque unam pariterque invisibilem asseruit
esse naturam, adjungens etiam Spiritus sancti.
Quod breviter quidem, sed admirabiliter intimavit,
ubi secutus ait: Aut certe refelli non potest, vel Patrem,
vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est
Spiritus sancti visio, ea specie videri, quam voluntas
elegerit, non natura formaverit. Potuit dicere, Non natura
monstraverit; sed maluit dicere, formaverit, ne
ipsam speciem in qua Deus elegit apparere, de sua
natura formare putaretur, et ex hoc utique convinceretur
convertibilis esse mutabilisque substantiae:
quod ipse Deus a fide piorum misericors et benignus
averterit!
CAPUT VIII.
20.
Invisibilis est igitur natura Deus,
non tantum Pater, sed et ipsa Trinitas, unus Deus.
Et quia non tantum invisibilis, verum etiam incommutabilis;
sic apparet quibus voluerit, in qua voluerit
specie, ut apud eum integra maneat ejus invisibilis
incommutabilisque natura. Desiderium autem veraciter
piorum, quo videre Deum cupiunt, et inhianter
ardescunt, non, opinor, in eam speciem contuendam
flagrat, qua ut vult apparet, quod ipse non est; sed
in eam substantiam, qua ipse est quod est. Hujus
enim desiderii sui flammam sanctus Moyses, fidelis
famulus ejus ostendit, ubi ait Deo, cum quo ut amicus
facie ad faciem loquebatur: Si inveni gratiam
ante te, ostende mihi temetipsum [(Exod. XXXIII, 13,
sec. LXX)] . Quid ergo? ille non erat ipse? Si non
esset ipse, non ei diceret, ostende mihi temetipsum;
sed, Ostende mihi Deum: et tamen si ejus naturam
substantiamque conspiceret, multo minus diceret, ostende mihi temetipsum.
Ipse ergo erat in ea specie
qua apparere voluerat; non autem ipse apparebat in
natura propria, quam Moyses videre cupiebat. Ea
quippe promittitur sanctis in alia vita. Unde quod
responsum est Moysi verum est, quia nemo potest faciem
Dei videre, et vivere; id est, nemo potest eum
in hac vita videre vivens sicuti est. Nam multi viderunt;
sed quod voluntas elegit, non quod natura formavit.
Et illud quod Joannes ait, si recte intelligitur, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit
quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei
erimus; quoniam videbimus eum sicuti est
[(I Joan. III, 2)] :
non sicut eum homines viderunt, quando voluit, in
specie qua voluit, non in natura, qua in semetipso,
etiam cum videretur, latuit; sed sicuti est, quod ab eo
petebatur, cum ei diceretur, ostende mihi temetipsum,
ab eo qui cum illo facie ad faciem loquebatur.