PL 33, col. 731

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

jam displicet: deinde quis ferat, si credant se
illi qui ad Baptismum cum suis parvulis currunt, propter
carnes eorum, non propter animas currere? Beatus
quidem Cyprianus non aliquod decretum condens
novum, sed Ecclesiae fidem firmissimam servans, ad
corrigendum eos qui putabant ante octavum diem nativitatis
non esse parvulum baptizandum, non carnem,
sed animam dixit non esse perdendam; et mox natum
rite baptizari posse, cum suis quibusdam coepiscopis
tensuit [(Cypr. epist. 59, ad Fidum)] .
24.
Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi
quod videndum fuit, fortasse non vidit, sentiat quisque
quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam
fidem nemo sentiat, quae ex unius delicto
omnes in condemnationem duci praedicat: ex qua
condemnatione non liberat, nisi gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum, in quo uno omnes vivificantur
quicumque vivificantur. Contra Ecclesiae fundatissimum
morem nemo sentiat, ubi ad Baptismum,
si propter sola parvulorum corpora curreretur, baptizandi
offerrentur et mortui.
25.
Quae cum ita sint, quaerenda causa est atque
reddenda, quare damnentur animae quae novae creantur
singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi Sacramentum
parvuli moriantur: damnari enim eas, si
sic de corpore exierint, et sancta Scriptura, et sancta
est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum
creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam
non oppugnat, sit et mea; si oppugnat, non sit et tua.
26.
Nolo mihi dicatur, pro hac sententia debere accipi
quod scriptum est, Qui finxit spiritum hominis in
ipso [(Zach. XII, 1)] et, Qui finxit singillatim corda eorum [(Psal. XXXII, 15)] .
Aliquid fortissimum atque invictissimum
requirendum est, quod nos non cogat Deum
credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem.
Nam vel tantumdem valet, vel plus est forsitan
creare, quam fingere; et tamen scriptum est, Cor
mundum crea in me, Deus [(Psal. L, 12)] : nec ideo putari
potest, animam hoc loco optare se fieri, priusquam
aliquid esset. Sicut ergo jam existens creatur
innovatione justitiae, sic jam existens fingitur conformatione
doctrinae. Nec illud quod in Ecclesiaste scriptum
est, Tunc convertetur in terram pulvis sicut fuit,
et spiritus revertetur ad Dominum qui dedit illum [(Eccle.
XII, 7)] ; istam confirmat sententiam, quam volumus
esse nostram: plus enim hoc suffragatur eis qui ex
una putant omnes esse animas. Nam sicut convertitur,
inquiunt, pulvis in terram, sicut fuit; et tamen
caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non revertitur,
ex quo propagata est, sed ad terram, unde primus
homo factus est: sic et spiritus ex illius unius
spiritu propagatus, non tamen ad eum revertitur, sed
ad Dominum a quo illi datus est. Verum quia hoc
testimonium ita pro istis sonat, ut non omni modo
huic opinioni quam defendi volo, videatur esse contrarium,
admonendam tantum credidi prudentiam
tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris
eruere. Nam licet nemo faciat optando, ut verum
sit quod verum non est: tamen si fieri posset, optarem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.