PL 33, col. 732

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ut haec sententia vera esset; sicut opto ut, si
vera est, abs te liquidissime atque invictissime defendatur.
CAPUT IX.
27.
Haec autem difficultas etiam illos
sequitur, qui jam existentes alibi animas, et ab initio
divinorum operum praeparatas, a Deo mitti opinantur
in corpora. Nam et ab his hoc idem quaeritur: si
animae inculpatae obedienter veniunt, quo mittuntur;
cur in parvulis, si non baptizati vitam istam finierint,
puniuntur? Eadem prorsus in utraque sententia difficultas
est. Illi sibi videntur de hac facilius exire quaestione,
qui animas asseverant pro meritis vitae prioris
singulas singulis corporibus implicari. Hoc enim putant
esse in Adam mori, in carne scilicet quae propagata
est ex Adam, supplicia pendere: a quo reatu, inquiunt,
gratia Christi liberat pusillos cum magnis.
Hoc quidem recte, veraciter, optimeque, quod gratia
Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis.
Sed in alia superiore vita peccare animas, et inde
praecipitari in carceres carneos, non credo, non acquiesco,
non consentio. Primum, quoniam per nescio
quos fieri circumitus id aiunt isti, ut post nescio
quanta volumina saeculorum iterum ad istam sarcinam
corruptibilis carnis et supplicia pendenda redeundum
sit: qua opinione quid horribilius cogitari possit,
ignoro. Deinde, quis tandem justus defunctus est, de
quo non (si isti vera dicunt) solliciti esse debeamus,
ne in sinu Abrahae peccans, in flammas illius divitis
dejiciatur [(Luc. XVI, 22, 23)] ? cur enim non et post
hoc corpus peccare possit, si et ante potuit? Postremo,
longe aliud est in Adam peccasse, unde dicit Apostolus, in quo omnes peccaverunt;
et aliud est extra Adam
nescio ubi peccasse, et ideo in Adam, id est in carnem
quae ex Adam propagata est tanquam in carcerem
trudi. Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes
animae, nec discutere volo, nisi necesse sit; atque
utinam ista, de qua nunc agimus, si vera est, sic abs
te defendatur, ut hoc necesse jam non sit.
28.
Quamvis autem desiderem, rogem, votis ardentibus
exoptem et exspectem ut perte mihi Dominus
hujus rei auferat ignorantiam: tamen si, quod absit,
minime meruero, patientiam mihi petam a Domino
Deo nostro; in quem sic credimus, ut si aliqua nobis
non aperiat etiam pulsantibus, nullo modo adversus
eum murmurare debeamus. Memini prius ipsis Apostolis
dictum, Multa habeo vobis dicere; sed non potestis
illa portare modo [(Joan. XVI, 12)] . In his, quantum
ad me attinet, etiam hoc deputem: neque qui hoc
sciam me indigner indignum, ne hoc ipso etiam convincar
indignior. Multa enim alia similiter nescio, quae
commemorare vel enumerare non possum: et hoc tolerabiliter
ignorarem, nisi metuerem ne aliqua istarum
opinionum contra illud quod firmissima retinemus fide,
incautis obreperet mentibus. Sed antequam sciam
quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere
sentire profiteor, eam quae vera est non adversari robustissimae
ac fundatissimae fidei, qua Christi Ecclesia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.