PL 33, col. 754
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Letters of St. Augustin 173.2 · Letters of St. Augustin 173.1 · Letters of St. Augustin 173.3
ad perniciem traxeritis. Quid enim voluimus,
nisi te comprehendi, et praesentari, et servari ne pereas?
Quod autem in corpore laesus es, ipse tibi fecisisti,
qui jumento tibi mox admoto uti noluisti, et te
ad terram graviter collisisti: nam utique alius qui
adductus est tecum, collega tuus illaesus venit, qui talia
sibi ipse non fecit.
2.
Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, quia neminem
existimas cogendum esse ad bonum. Attende
quid Apostolus dixerit, Qui episcopatum desiderat, bonum
opus concupiscit [(I Tim. III, 1)] ; et tamen tam
multi ut episcopatum suscipiant tenentur inviti, perducuntur,
includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta
quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis
boni: quanto magis vos ab errore pernicioso, in
quo vobis inimici estis, trahendi estis, et deducendi
ad veritatem vel cognoscendam vel eligendam, non solum
ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne
pessime pereatis! Dicis Deum dedisse liberum arbitrium;
ideo non debere cogi hominem nec ad bonum.
Quare ergo illi de quibus supra dixi, coguntur ad bonum?
Attende ergo quod considerare non vis. Ideo
voluntas bona misericorditer impenditur, ut mala voluntas
hominis dirigatur. Nam quis nesciat nec damnari
hominem, nisi merito malae voluntatis, nec liberari
nisi bonam habuerit voluntatem? Non tamen
ideo qui diliguntur, malae suae voluntati impune et
crudeliter permittendi sunt; sed ubi potestas datur,
et a malo prohibendi, et ad bonum cogendi.
3.
Nam si voluntas mala semper suae permittenda
est libertati; quare Israelitae recusantes et murmurantes
tam duris flagellis a malo prohibebantur, et ad
terram promissionis compellebantur? Si voluntas mala
semper suae permittenda est libertati; quare Paulus
non est permissus uti pessima voluntate qua persequebatur
Ecclesiam, sed prostratus est ut excaecaretur,
et excaecatus est ut mutaretur, mutatus ut mitteretur,
missus ut qualia fecerat in errore, talia pro veritate
pateretur? Si voluntas mala semper suae permittenda
est libertati; quare monetur pater in Scripturis sanctis,
filium durum non solum verbis corripere, sed
etiam latera ejus tundere, ut ad bonam disciplinam
coactus et domitus dirigatur [(Eccli. XXX, 12)] ? Unde
idem dicit: Tu quidem percutis eum virga; animam autem
ejus liberas a morte [(Prov. XXIII, 14)] . Si mala voluntas
semper suae permittenda est libertati; quare
corripiuntur negligentes pastores, et dicitur eis: Errantem
ovem non revocastis, perditam non requisistis [(Ezech. XXXIV, 4)] ?
Et vos oves Christi estis, characterem
dominicum portatis in Sacramento quod accepistis;
sed erratis et peritis. Non ideo vobis displiceamus,
quia revocamus errantes, et quaerimus perditos.
Melius enim facimus voluntatem Domini monentis
ut vos ad ejus ovile redire cogamus, quam consentimus
voluntati ovium errantium, ut perire vos
permittamus. Noli ergo jam dicere quod te assidue
audio dicere: Sic volo errare, sic volo perire. Melius