PL 33, col. 881

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

praecedentibus redditur; tamen quia eadem merita
quibus redditur, non a nobis parata sunt per nostram
sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam
ipsa gratia nuncupatur, non ob aliud nisi quia gratis
datur; nec ideo quia non meritis datur, sed quia data
sunt et ipsa merita quibus datur. Ubi autem invenimus
etiam vitam aeternam gratiam nuncupari, habemus
apud eumdem gratiae magnificum defensorem apostolum
Paulum: Stipendium, inquit, peccati mors est;
gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu domino
nostro [(Rom. VI, 23)] .
20.
Vide, obsecro te, in quanta brevitate quam vigilanter
verba posuerit, quibus diligenter consideratis,
quaestionis hujus aliquantulum dilucescat obscuritas.
Cum enim dixisset, Stipendium peccati mors; quis non
eum congruentissime et consequenter addere judicaret,
si diceret, Stipendium autem justitiae vita aeterna?
et verum est; quia sicut merito peccati tanquam stipendium
redditur mors, ita merito justitiae tanquam
stipendium vita aeterna. Aut si nollet dicere, Justitiae,
diceret, fidei; quoniam justus ex fide vivit [(Habac.
II, 4, et Rom. I, 17)] . Unde etiam et merces appellatur
plurimis sanctarum Scripturarum locis: nusquam
porro dicta est merces justitia vel fides, quia justitiae
vel fidei redditur merces. Quod est autem merces operanti,
hoc militanti stipendium.
21.
Sed beatus Apostolus adversus elationem, quae
usque adeo magnis tentat irrepere, ut et sibi propter
ipsam dicat datum angelum Satanae, a quo colaphizaretur,
ne verticem praesumptionis erigeret [(II Cor.
XII, 7)] : adversus hanc ergo elationis pestem vigilantissime
militans, Stipendium, inquit, peccati mors.
Recte stipendium, quia debetur, quia digne retribuitur,
quia merito redditur. Deinde, ne justitia de
humano se extolleret bono merito, sicut humanum
meritum malum non dubitatur esse peccatum, non a
contrario retulit, dicens, Stipendium justitiae vita
aeterna; sed, gratia, inquit, Dei vita aeterna. Et haec
ne praeter Mediatorem aliqua alia via quaereretur, adjecit, in Christo Jesu Domino nostro:
tanquam diceret,
Audito quod stipendium peccati sit mors, quid te
disponis extollere, o humana, non justitia, sed nomine
justitiae plane superbia? quid te disponis extollere,
et contrariam morti vitam aeternam tanquam debitum
stipendium flagitare? Cui debetur vita aeterna, vera
justitia est: si autem vera justitia est, ex te non est,
desursum est descendens a Patre luminum (Jacobi
I, 17). Ut haberes eam, si tamen habes eam, profecto
accepisti: quid enim habes quod non accepisti [(I Cor. IV, 7)] ?
Quapropter, o homo, si accepturus es
vitam aeternam, justitiae quidem stipendium est, sed
tibi gratia est, cui gratia est et ipsa justitia. Tibi enim
tanquam debita redderetur, si ex te tibi esset justitia
cui debetur. Nunc vero de plenitudine ejus accepimus
non solum gratiam, qua nunc juste in laboribus usque
in finem vivimus, sed etiam gratiam pro hac gratia [(Joan. I, 16)] ,
ut in requie postea sine fine vivamus.
Hoc nihil salubrius fides credit, quia nihil verius intellectus
invenit: et debemus audire prophetam dicentem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.