PL 33, col. 92

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Letters of St. Augustin 22.5 · Letters of St. Augustin 22.6 · Letters of St. Augustin 22.4

Deo: quanquam ejus modestiae atque lenitatis est,
ejus denique prudentiae et sollicitudinis in Domino,
ut etiamsi Afer esset, cito illi de Scripturis persuaderetur
curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo
vulnus inflixit. Sed tanta pestilentia est hujus
mali, ut sanari prorsus, quantum mihi videtur, nisi
concilii auctoritate non possit. Aut si ab una ecclesia
inchoanda est medicina; sicut videtur audaciae, mutare
conari quod Carthaginensis Ecclesia tenet, sic
magnae impudentiae est, velle servare quae Carthaginensis
Ecclesia correxit. Ad hanc autem rem quis
alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus
exsecrabatur?
5.
Sed quod erat tunc dolendum nunc auferendum
est; non aspere, sed sicut scriptum est, in spiritu lenitatis
et mansuetudinis [(Gal. VI, 1)] . Dant enim mihi
fiduciam litterae tuae indices germanissimae charitatis,
ut tecum tanquam mecum audeam colloqui. Non ergo
aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso
ista tolluntur; magis docendo quam jubendo,
magis monendo quam minando. Sic enim agendum
est cum multitudine: severitas autem exercenda est in
peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore
fiat, de Scripturis comminando vindictam futuram ne
nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone
timeatur. Ita prius movebuntur spirituales
vel spiritualibus proximi, quorum auctoritate, et lenissimis
quidem sed instantissimis admonitionibus caetera
multitudo frangatur.
6.
Sed quoniam istae in coemeteriis ebrietates et
luxuriosa convivia, non solum honores martyrum a
carnali et imperita plebe credi solent, sed etiam solatia
mortuorum; mihi videtur facilius illic dissuaderi
posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de Scripturis
prohibeatur, et oblationes pro spiritibus dormientium,
quas vere aliquid adjuvare credendum est,
super ipsas memorias non sint sumptuosae, atque
omnibus petentibus sine typho, et cum alacritate praebeantur:
neque vendantur; sed si quis, pro religione
aliquid pecuniae offerre voluerit, in praesenti pauperibus
eroget. Ita nec deserere videbuntur memorias
suorum, quod potest gignere non levem cordis dolorem,
et id celebrabitur in Ecclesia quod pie et honeste
celebratur. Haec interim de comessationibus et
ebrietatibus dicta sint.
CAPUT II.-- De contentione et laudis appetitu. Quomodo honor et laus à praelatis assumenda.
7.
De contentione autem et dolo quid me attinet dicere,
quando ista vitia non in plebe, sed in nostro numero
graviora sunt? Horum autem morborum mater
superbia est, et humanae laudis aviditas, quae etiam
hypocrisim saepe generat. Huic non resistitur, nisi crebris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.