PL 33, col. 91

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Letters of St. Augustin 22.2 · Letters of St. Augustin 22.3 · Letters of St. Augustin 22.1

2.
Scias itaque, domine beatissime et plenissima
charitate venerabilis, non desperare nos, imo sperare
vehementer, quod Dominus et Deus noster per auctoritatem
personae quam geris, quam non carni, sed spiritui
tuo impositam esse confidimus, multas carnales
foeditates et aegritudines quas Africana Ecclesia in
multis patitur, in paucis gemit, consiliorum gravitate
et tua possit sanare. Cum enim Apostolus tria breviter
genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco
posuerit, de quibus innumerabilium vitiorum exsurgit
seges, unum horum quod secundo loco posuit, acerrime
in Ecclesia vindicatur; duo autem reliqua, id
est primum et ultimum, tolerabilia videntur hominibus,
atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia jam
putentur. Ait enim vas electionis: Non in comessationibus
et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis,
non in contentione et dolo; sed induite vos Dominum
Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis [(Rom. XIII, 13, 14)] .
3.
Horum ergo trium, cubilia et impudicitiae tam
magnum crimen putantur, ut nemo dignus non modo
ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum
communione videatur, qui se isto peccato maculavit:
et recte omnino. Sed quare solum? Comessationes
enim et ebrietates ita concessae et licitae
putantur, ut in honorem etiam beatissimorum martyrum,
non solum per dies solemnes (quod ipsum
quis non lugendum videat, qui haec non carnis oculis
inspicit), sed etiam quotidie celebrentur. Quae foeditas
si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque
tolerantiae viribus sustentandam putaremus.
Quanquam ubi est illud, quod cum multa vitia
enumerasset idem apostolus, inter quae posuit ebriosos,
ita conclusit, ut diceret cum talibus nec panem
edere? [(I Cor. V, 11)] . Sed feramus haec in luxu et labe
domestica, et eorum conviviorum quae privatis parietibus
continentur, accipiamusque cum eis corpus
Christi, cum quibus panem edere prohibemur; saltem
de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis
sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus
arceatur. Quis enim audet vetare privatim,
quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum
nominatur?
4.
Haec si prima Africa tentaret auferre a caeteris
terris, imitatione digna esse deberet: cum vero et
per Italiae maximam partem, et in aliis omnibus aut
prope omnibus transmarinis Ecclesiis, partim quia
nunquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata,
sanctorum et vere de vita futura cogitantium
episcoporum diligentia et animadversione exstincta
atque deleta sint, dubitamus quomodo possumus tantam
morum labem, vel proposito tam late exemplo
emendare? Et nos quidem illarum partium hominem
habemus episcopum, unde magnas agimus gratias

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.