PL 33, col. 960

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Letters of St. Augustin 211.5 · Letters of St. Augustin 211.6 · Letters of St. Augustin 211.7

Judae traditoris, sed potius lacrymas Petri pastoris.
5.
Haec sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio
constitutae. Primum propter quod estis in
unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo, et
sit vobis cor unum et anima una in Deo. Et non dicatis
aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia:
et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra
victus et tegumentum; non aequaliter omnibus, quia
non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus
fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, Quia
erant eis omnia communia, et distribuebatur singulis
prout cuique opus erat [(Act. IV, 32, 35)] . Quae aliquid
habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium,
libenter velint illud esse commune. Quae autem
non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec
foris habere potuerunt: sed tamen earum infirmitati
quod opus est tribuatur, etiamsi pauperies earum,
quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire;
ac nunc non ideo putent se esse felices, quia
invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire
non potuerunt.
6.
Nec erigant cervicem quia sociantur eis, ad quas
foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant,
et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria
esse divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic
humiliantur, et pauperes illic inflantur. Sed rursus
etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo,
non habeant fastidio sorores suas, quae ad illam sanctam
societatem ex paupertate venerunt: magis autem
studeant non de parentum divitum dignitate, sed
de pauperum sororum societate gloriari. Nec extollantur,
si communi vitae de suis facultatibus aliquid
contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant,
quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo
fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis
operibus exercetur ut fiant; superbia vero etiam bonis
operibus insidiatur ut pereant: et quid prodest dispergere
dando pauperibus et pauperem fieri, si anima
misera superbior efficiatur contemnendo, quam fuerat
possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer
vivite; et honorate in vobis invicem Deum, cujus
templa factae estis.
7.
Orationibus instate horis et temporibus constitutis.
In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est
factum, unde et nomen accepit; ut si aliquae etiam
praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint,
non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agere voluerint.
Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur
in corde quod profertur in voce: et nolite cantare,
nisi quod legitis esse cantandum; quod autem
non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur.
8.
Carnem vestram domate jejuniis et abstinentia
escae et potus, quantum valetudo permittit. Quando
autem aliqua non potest jejunare, non tamen extra
horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum
aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis,
quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.