PL 34, col. 1044
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Harmony of the Gospels 1.2 · The Harmony of the Gospels 1.3 · The Harmony of the Gospels 1.0
4.
Horum sane quatuor solus Matthaeus hebraeo
scripsisse perhibetur eloquio, caeteri graeco. Et
quamvis singuli suum quemdam narrandi ordinem
tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum
velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere
reperitur, vel ignorata praetermisisse quae scripsisse
alius invenitur; sed sicut unicuique inspiratum est,
non superfluam cooperationem sui laboris adjunxit.
Nam Matthaeus suscepisse intelligitur incarnationem
Domini secundum stirpem regiam, et pleraque secundum
hominum praesentem vitam facta et dicta ejus.
Marcus eum subsecutus, tanquam pedissequus et breviator
ejus videtur. Cum solo quippe Joanne, nihil
dixit; solus ipse, perpauca; cum solo Luca, pauciora;
cum Matthaeo vero, plurima; et multa pene totidem
atque ipsis verbis, sive cum solo, sive cum caeteris
consonante. Lucas autem circa sacerdotalem Domini
stirpem atque personam magis occupatus apparet.
Nam et ad ipsum David non regium stemma secutus
ascendit, sed per eos qui reges non fuerunt, exiit ad
Nathan filium David [(Luc. III, 31)] , qui nec ipse rex
fuit. Non sicut Matthaeus, qui per Salomonem regem
descendens [(Matth. I, 6)] , caeteros etiam reges ex
ordine persecutus est, servans in eis, de quo postea
loquemur, mysticum numerum.
CAPUT III.-- Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.
5.
Dominus enim Jesus Christus unus verus rex et
unus verus sacerdos, illud ad regendos nos, istud ad
expiandos, has duas personas apud Patres singillatim
commendatas suam figuram egisse declaravit,
sive titulo illo qui cruci ejus superfixus erat, Rex Judaeorum;
unde arcano instinctu Pilatus respondit, Quod scripsi scripsi
[(Joan. XIX, 19-22)]
: praedictum
quippe erat in Psalmis, Ne corrumpas tituli inscriptionem [(Psal. LXXIV, 1)]
:
sive quod ad personam sacerdotis
attinet, in eo quod nos offerre atque accipere
docuit; unde prophetiam de se praemisit dicentem, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [(Psal. CIX, 4)]
.
Multisque aliis documentis divinarum
Scripturarum rex et sacerdos Christus apparet.
Hinc et ipse David, cujus non frustra crebrius filius
dictus est, quam filius Abrahae, et quem communiter
tenuerunt Matthaeus et Lucas, ille a quo per Salomonem
descenderet, iste ad quem per Nathan ascenderet,
quanquam aperte rex fuit, figuravit tamen et
sacerdotis personam, quando panes propositionis
manducavit, quos non licebat manducare nisi solis
sacerdotibus [(I Reg. XXI, 6; Matth. XII, 3)] . Huc accedit
quod solus etiam Lucas Mariam commemorat ab
Angelo manifestatam cognatam fuisse Elisabeth, quae
uxor erat Zachariae sacerdotis. De quo idem scripsit,
quod eam de filiabus Aaron, hoc est de tribu sacerdotum
habebat uxorem [(Luc. I, 36, 5)] .
6.
Cum ergo Matthaeus circa regis, Lucas circa