PL 34, col. 1049
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Harmony of the Gospels 1.10 · The Harmony of the Gospels 1.9 · The Harmony of the Gospels 1.8
quos, ut ipsi fatentur, vir sapientissimus scripsit. Si
autem timent eos proferre, utique mali sunt; porro
si mali sunt, non eos sapientissimus scripsit: sapientissimum
autem Christum fatentur; non ergo Christus
tale aliquid scripsit.
CAPUT IX.-- Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.
14.
Ita vero isti desipiunt, ut illis libris quos eum
scripsisse existimant, dicant contineri eas artes quibus
eum putant illa fecisse miracula, quorum fama
ubique percrebuit: quod existimando seipsos produnt
quid diligant, et quid affectent; quandoquidem Christum
propterea sapientissimum putant fuisse, quia
nescio quae illicita noverat, quae non solum disciplina
christiana, sed etiam ipsa terrenae reipublicae administratio
jure condemnat. Et certe qui tales Christi
libros se legisse affirmant, cur ipsi nulla talia faciunt,
qualia illum de libris talibus fecisse mirantur?
CAPUT X.-- Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.
15.
Quid quod etiam divino judicio sic errant quidam
eorum, qui talia Christum scripsisse vel credunt
vel credi volunt, ut eosdem libros ad Petrum et Paulum
dicant, tanquam epistolari titulo praenotatos. Et
fieri potest ut sive inimici nominis Christi, sive qui
ejusmodi exsecrabilibus artibus de tam glorioso nomine
pondus auctoritatis dare se posse putaverunt,
talia sub Christi et Apostolorum nomine scripserint:
in qua fallacissima audacia sic excaecati sunt, ut etiam
a pueris, qui adhuc pueriliter in gradu Lectorum christianas
Litteras norunt, merito rideantur.
16.
Cum enim vellent tale aliquid fingere Christum
scripsisse ad discipulos suos, cogitaverunt ad quos
potissimum scribere potuisse facile crederetur, tanquam
ad illos qui ei familiarius adhaesissent, quibus
illud quasi secretum digne committeretur: et occurrit
eis Petrus et Paulus, credo quod pluribus locis simul
eos cum illo pictos viderent; quia merita Petri et
Pauli etiam propter eumdem passionis diem celebrius
solemniter Roma commendat. Sic omnino errare
meruerunt, qui Christum et Apostolos ejus non in
sanctis codicibus, sed in pictis parietibus quaesierunt:
nec mirum si a pingentibus fingentes decepti sunt.
Toto enim tempore quo Christus in carne mortali
cum suis discipulis vixit, nondum erat Paulus discipulus
ejus, quem post passionem suam, post resurrectionem,
post ascensionem, post missum de coelis
Spiritum sanctum, post multorum Judaeorum conversionem
et mirabilem fidem, post lapidationem Stephani
diaconi et martyris, cum adhuc Saulus appellaretur,
et eos qui in Christum crediderant, graviter persequeretur,
de coelo vocavit, et suum discipulum atque
apostolum fecit [(Act. IX, 1-30)] . Quomodo igitur potuit
libros, quos antequam moreretur eum scripsisse putari
volunt, ad discipulos, tanquam familiarissimos,
Petrum et Paulum scribere, cum Paulus nondum fuerit
discipulus ejus?
CAPUT XI.-- In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.
17.
Illud quoque attendant qui magicis artibus