PL 34, col. 1052

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: The Harmony of the Gospels 1.15 · The Harmony of the Gospels 1.14 · The Harmony of the Gospels 1.16

qui per eam promittebatur, advenerat; et Romanum
imperium, a quo gens illa victa est, per Christum
regem suo nomini subjugavit, atque ad evertenda
idola, propter quorum honorem sacra ejus recepta non
erant, christianae fidei robore ac devotione convertit.
22.
Puto quia haec de se futura, ut per tot Prophetas,
et per cujusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium
praenuntiarentur, non magicis artibus fecit
Christus, antequam esset in hominibus natus. Nam et
illius jam deleti regni populus ubique dispersus mirabili
Dei providentia, quamvis sine ulla unctione
regis sacerdotisque remanserit, in quo chrismate
Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarumdam
observationum suarum: Romana autem sacra
illa de idolorum cultu nec victus ac subjugatus accepit,
ut Libros propheticos ad testimonium gerat Christi,
ac sic de inimicorum codicibus probetur veritas
prophetati Christi. Quid ergo miseri adhuc Christum
male laudando seipsos indicant? Si aliqua magica
sub ejus nomine scripta sunt, cum vehementer his
artibus Christi doctrina inimica sit; hinc potius intelligant
quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi
qui contra ejus praecepta vivunt, suas nefarias artes
honorare conantur. Sicut enim diversis hominum
erroribus multi etiam varias haereses adversus veritatem
sub ejus nomine condiderunt; ita sentiunt etiam
inimici Christi, ad suadendum quod proferunt contra
doctrinam Christi, nullum sibi esse pondus auctoritatis,
si non habeat nomen Christi.
CAPUT XV.-- Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.
23.
Quid quod isti vani Christi laudatores et christianae
religionis obliqui obtrectatores propterea non
audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi
eorum, sicut in libris suis Porphyrius Siculus
prodidit, consuluerunt deos suos quid de Christo
responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare
compulsi sunt? Nec mirum, cum et in Evangelio
legamus eum daemones fuisse confessos [(Luc. IV, 41)] :
scriptum est autem in Prophetis nostris, Quoniam dii
Gentium daemonia [(Psal. XCV, 5)]
. Ac per hoc isti ne
contra deorum suorum responsa conentur, continent
blasphemias a Christo, et eas in discipulos ejus effundunt:
mihi autem videtur, quod illi dii Gentium,
quos philosophi Paganorum consulere potuerunt,
etiam si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos
quoque laudare cogerentur.
CAPUT XVI.-- Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.
24.
Verumtamen isti ita disputant, quod haec eversio
templorum, et damnatio sacrificiorum, et confractio
simulacrorum non per doctrinam Christi fiat,
sed per discipulorum ejus, quos aliud quam ab illo
didicerunt, docuisse contendunt; ita volentes christianam
fidem, Christum honorantes laudantesque,
convellere: quia utique per discipulos Christi et facta
et dicta Christi annuntiata sunt, quibus constat religio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.