PL 34, col. 1053

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: The Harmony of the Gospels 1.17 · The Harmony of the Gospels 1.16 · The Harmony of the Gospels 1.18

christiana, adhuc istis jam paucissimis, nec jam
oppugnantibus, sed tamen adhuc mussitantibus inimica.
Sed si nolunt credere Christum talia docuisse,
Prophetas legant, qui non solum superstitiones idolorum
everti praeceperunt, verum etiam christianis
temporibus hanc eversionem futuram praedixerunt.
Qui si fefellerunt, cur tanta manifestatione completur?
si verum dixerunt, cur tantae divinitati resistitur?
CAPUT XVII.-- In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.
25.
Verumtamen diligentius ab istis quaerendum
est, quemnam putent esse Deum Israel; cur eum colendum
non receperint, sicut aliarum gentium deos,
quas Romanum subegit imperium; praesertim cum
eorum sententia sit, omnes deos colendos esse sapienti.
Cur ergo a numero caeterorum iste rejectus
est? Si plurimum valet, cur ab eis solus non colitur?
si parum aut nihil valet, cur contritis eorum simulacris
ab omnibus gentibus solus pene jam colitur?
Nunquam hujus quaestionis vinculo eximi poterunt,
qui cum majores et minores deos colant, quos deos
putant, hunc Deum non colunt, qui praevaluit omnibus
quos colunt. Si enim magnae virtutis est, cur existimatus
est improbandus? si parvae nulliusve virtutis
est, cur tantum potuit improbatus? Si bonus est, cur
a caeteris bonis solus separatur? si malus est, cur a
tot bonis unus non superatur? Si verax est, cur ejus
praecepta respuuntur? si mendax est, cur ejus praedicta
complentur?
CAPUT XVIII.-- Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.
26.
Postremo, quod volunt de illo sentiant. Numquid
Romani etiam malos deos colendos non putant,
qui Pallori et Febri fana fecerunt? qui et ἀγαθοὺς daemonas
invitandos, et κακοὺς daemonas placandos
monent? Quodlibet ergo de illo existiment, cur eum
solum sibi nec advocandum nec propitiandum esse
duxerunt? Quis est Deus iste vel ita ignotus, ut in tam
multis diis solus adhuc non inveniatur; aut ita notus,
ut a tam multis hominibus jam solus colatur? Nihil
ergo restat ut dicant cur hujus Dei sacra recipere
noluerint; nisi quia solum se coli voluerit, illos autem
deos Gentium, quos isti jam colebant, coli prohibuerit.
Sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est,
quemnam vel qualem putent esse istum Deum, qui
noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra
fecerunt; tantumque potuerit, ut plus valeret
ejus voluntas ad eorum simulacra evertenda, quam
illorum ad ejus sacra non recipienda. Certe sententia
illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum
omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt.
Socratis enim sententia est, unumquemque
deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum
esse praeceperit. Proinde istis summa necessitas facta
est non colendi Deum Hebraeorum; quia si alio modo
eum colere vellent, quam se colendum ipse dixisset,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.