PL 34, col. 1054

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: The Harmony of the Gospels 1.19 · The Harmony of the Gospels 1.18 · The Harmony of the Gospels 1.20

non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent:
si autem illo modo vellent quo ipse diceret, alios sibi
colendos non esse cernebant, quos ille coli prohibebat.
Ac per hoc respuerunt unius veri Dei cultum, ne
multos falsos offenderent; magis arbitrantes sibi obfuturam
fuisse istorum iracundiam, quam illius benevolentiam
profuturam.
CAPUT XIX.-- Hunc esse verum Deum.
27.
Sed fuerit ista vana necessitas, et ridenda timiditas:
nunc quaerimus quid de isto Deo sentiant
homines, quibus placet omnes deos colendos esse. Si
enim iste colendus non est, quomodo coluntur omnes,
cum iste non colitur? si autem colendus est, non
omnes colendi sunt; quia nisi solus colatur, iste non
colitur. An forte dicturi sunt istum non esse Deum,
cum illos deos dicant, qui, sicut nos credimus, nihil
possunt, nisi quod illius judicio permittuntur; non
ut alicui prosint, sed ut nec laedere valeant, nisi eos
quos ita laedendos esse ille judicat, qui omnia potest?
Sicut autem ipsi coguntur fateri, minora certe quam
ille potuerunt. Si enim dii sunt, quorum vates consulti
ab hominibus, ut non dicam fefellerunt, proxima
tamen privatis negotiis responderunt; quomodo non
est Deus, cujus vates non solum ea quae ad tempus
consulebantur congrue responderunt, verum etiam
unde non consulebantur de universo genere humano,
atque omnibus gentibus ea tanto ante praedixerunt,
quae nunc et legimus et videmus? Si Deum dicunt, quo
impleta Sibylla fata cecinit Romanorum; quomodo
non est Deus, qui et Romanos et omnes nationes in
se unum Deum per Christi Evangelium credituras, et
omnia patrum suorum simulacra eversuras, sicut
praenuntiavit, exhibuit? Postremo, si illos deos dicunt,
qui nunquam ausi sunt per vates suos contra
istum Deum aliquid dicere; quomodo non est Deus
qui per vates suos istorum simulacra non solum
everti jussit, verum etiam in omnibus Gentibus eversum
iri praedixit ab eis qui illis desertis se unum
colere juberentur, et jussi famularentur?
CAPUT XX.-- Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.
28.
Aut legant, si possunt, vel aliquam Sibyllarum,
vel quemlibet aliorum vatum suorum praedixisse hoc
futurum, ut Deus Hebraeorum Deus Israel ab omnibus
gentibus coleretur, et quod eum cultores aliorum
deorum recte antea respuissent; futuras etiam litteras
Prophetarum ejus in auctoritate ita sublimi, ut his
obtemperans etiam imperium Romanorum juberet deleri
simulacra; monuisse etiam ne talibus praeceptis
obtemperaretur: legant ista, si possunt, ex aliquibus
libris vatum suorum. Omitto enim dicere quod ea
quae in illorum libris leguntur, pro nostra, hoc est,
christiana religione testimonium dicunt, quod a sanctis
Angelis, et ab ipsis nostris Prophetis audire potuerunt:
sicut et praesentem in carne Christum etiam
daemonia coacta sunt confiteri. Sed haec omitto, quae
cum proferimus, a nostris ficta esse contendunt:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.