PL 34, col. 1055

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: The Harmony of the Gospels 1.21 · The Harmony of the Gospels 1.20 · The Harmony of the Gospels 1.22

ipsi omnino, ipsi urgendi sunt, ut proferant a vatibus
deorum suorum contra Deum Hebraeorum aliquid
prophetatum; sicut nos tot et tanta de libris Prophetarum
nostrorum contra deos eorum et jussa observamus,
et praedicta recitamus, et facta monstramus.
Quae illi jam perpauci qui remanserunt, malunt dolere
completa, quam illum Deum agnoscere, qui potuit
praenuntiare complenda: cum in suis diis falsis, quae
sunt vera daemonia, nihil aliud pro magno appetant,
quam cum aliquid eorum responsis sibi futurum esse
didicerint.
CAPUT XXI.-- Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.
29.
Quae cum ita sint, cur non potius miseri intelligunt
illum esse Deum verum, quem sic vident a suorum
deorum societate sejunctum, ut quem Deum fateri
coguntur, qui omnes deos colendos esse profitentur,
cum caeteris colere non sinantur? Cum ergo simul
coli non possint, cur non ille eligitur, qui istos coli
vetat, relictis istis qui illum coli non vetant? Aut si
vetant, legatur. Quid enim magis populis eorum in
templis eorum debuit recitari, ubi nihil unquam tale
personuit? Et utique prohibitio tam multorum contra
unum, quam unius contra tam multos, notior et potentior
esse deberet. Nam si hujus Dei cultus est impius,
inutiles sunt dii, qui homines ab impietate non
prohibent: si vero pius est hujus cultus, quoniam in
illo praecipitur ne isti colantur, impius est cultus eorum.
Si autem tam diffidenter istum coli prohibent,
ut plus audiri timeant, quam prohibere audeant; hoc
ipso quis non sapiat, quis non sentiat, illum esse potius
eligendum, qui istos coli tam publice prohibet,
qui eorum simulacra everti jussit, praedixit, evertit,
quam istos, quos ut ille non colatur, jussisse nescimus,
praedixisse non legimus, valuisse aliquid non
videmus? Rogo, respondeant; quis est Deus iste, qui
omnes Deos Gentium sic persequitur, qui omnia eorum
sacra sic prodit, sic exstinguit?
CAPUT XXII.-- Opinio Gentium de Deo nostro.
30.
Quid interrogem homines qui evanuerunt cogitando
quis iste sit? Alii dicunt, Saturnus est: credo
propter sabbati sanctificationem, quia isti eum diem
Saturno tribuerunt. Varro autem ipsorum, quo doctiorem
apud se neminem inveniunt, Deum Judaeorum
Jovem putavit, nihil interesse censens quo nomine
nuncupetur, dum eadem res intelligatur: credo illius
summitate deterritus. Nam quia nihil superius solent
colere Romani quam Jovem, quod Capitolium eorum
satis aperteque testatur, eumque regem omnium deorum
arbitrantur; cum animadverteret Judaeos summum
Deum colere, nihil aliud potuit suspicari quam
Jovem. Sed sive qui Saturnum, sive qui Jovem Deum
Judaeorum putant, dicant quando Saturnus prohibere
ausus est coli alterum Deum; nec ipsum Jovem, qui
eum regno expulisse perhibetur, patrem filius. Qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.