PL 34, col. 1058

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: The Harmony of the Gospels 1.24 · The Harmony of the Gospels 1.23 · The Harmony of the Gospels 1.0

Platonici, qui jam christianis temporibus fuerunt;
et Saturnum aliter interpretari conati sunt, dicentes
appellatum χρόνον, velut a satietate intellectus, eo
quod graece satietas χόρος, intellectus autem sive mens νοῦς
dicitur: cui videtur suffragari et latinum nomen,
quasi ex prima latina parte et graeca posteriore compositum,
ut diceretur Saturnus, tanquam satur esset, νοῦς.
Viderunt enim quam esset absurdum, si filius
temporis Jupiter haberetur, quem deum aeternum vel
putabant vel putari volebant. At vero secundum istam
novellam interpretationem, quam veteres eorum si
habuissent, mirum si Ciceronem Varronemque latuisset,
Saturni filium Jovem dicunt, tanquam ab illa
summa mente profluentem spiritum, quem volunt
esse velut animam mundi hujus, omnia coelestia et
terrena corpora implentem. Unde illud Maronis est,
quod paulo ante commemoravi, Jovis omnia plena.
Numquid non, si possent isti, sicut ipsam interpretationem,
ita etiam superstitionem hominum commutarent,
et aut nulla simulacra, aut certe Saturno potius
quam Jovi Capitolia constituerent? Neque enim ullam
animam rationalem sapientem fieri disputant, nisi
participatione summae illius incommutabilisque sapientiae;
non solum cujusquam hominis animam, sed
ipsius etiam mundi, quam dicunt Jovem. Nos vero,
esse quamdam summam Dei sapientiam, cujus participatione
fit sapiens quaecumque anima fit vere sapiens,
non tantum concedimus, verum etiam maxime
praedicamus. Utrum autem universa ista corporalis
moles, quae mundus appellatur, habeat quamdam
animam, vel quasi animam suam, id est rationalem
vitam, qua ita regatur sicut unumquodque animal,
magna atque abdita quaestio est: nec affirmari debet
ista opinio, nisi comperta quod vera sit; nec refelli,
nisi comperta quod falsa sit. Quid autem hoc ad hominem,
etiamsi semper eum lateat; quandoquidem nulla
anima fit sapiens vel beata ex alia quacumque anima,
sed ex illa sola summa atque incommutabili Dei sapientia?
36.
Romani tamen, qui non Saturno, sed Jovi Capitolium
condiderunt; vel aliae nationes, quae Jovem
praecipue supra caeteros deos colendum esse putaverunt,
non hoc quod isti senserunt: qui secundum
istam suam novam opinionem, et summas arces, si
quidquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno
potius dedicarent; et Mathematicos vel Genethliacos
maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum
effectorem isti dicerent, maleficum deum inter
alia sidera constituerunt. Quae opinio tantum contra
illos in animis humanis praevaluit, ut nec nominare
illum velint, senem potius quam Saturnum appellantes:
tam timida superstitione, ut jam Carthaginenses
pene vico suo nomen mutaverint, Vicum senis crebrius,
quam Vicum Saturni appellantes.
CAPUT XXIV.-- Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt; nec eum colunt, qui alios colunt.
37.
Notum est ergo, quid colere convincantur, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.